Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio. Disgqguisitso philosopkica.

Mirum videri possit primo obtutu, quid sit, cur tot saeculis praeterlap- sis Graecorum tragoediis adhuc delectamur, et recenti semper animo, tanquam divina mentis incitatione commoti, eus pertractamus, praesertim cum vel inter ineruditos constet, notiones, quibus contineretur antiquitas, a nostra cogitandi ratione plane esse diversas. Attamen, quamquam totius antiquitatis mores in alios plane mutati sunt, quamquam universa mentis animique cultura aliam sequuta est rationem, tamen servatum est aeternum aliquod et inexstinctum, quod Platonis voce&ν appel- lamus, quam accuratius indagare nostris praecipue temporibus contigit viris doctis. Est vero eximia pulchritudinis species, quam Graecorum artis opera patefaciunt, qua perpetuo delectamur, cujusque praeclaro studio ita involvimur, ut cura et solliicitudine, quas vita quotidiana uberrime affert, in intuenda graecae artis dignitate et venustate plane liberemur.

Quamvis enim religiosa evanuerit veneratio, qua veteres in con- templandis artis operibus fruebantur, ea tamen, quibus nititur oblectatio, in vitam revocari possunt, non quidem sensibus objeetam, sed cogitatio- nis vi perceptam. Nostrum igitur est operam dare, ut, cum veterum studeamus poetis, universam operis notionem, quam ideam dicimus, per-

1