2
muuunun
vehementius etiam Aeschyli a summo illo viro tamdiu promissi desiderium excitetur? Nam adhuc ne talis quidem exstat editio, quae, quod diligentiae magis est quam ingeni, criticam supellectilem ea qua par est fide atque accuratione congestam offerat, licet quidam hoc se praestitisse certe profiteantur: quo in genere unus Klausenius videtur esse diligentior, certe in lectionibus codicum manuscriptorum ac veterum editionum enumerandis; coniecturas enim virorum doctorum vel opti- mas non raro silentio praetermisit. In oratione vero poëtae recte constituenda, si Dindorfium exceperis, qui hac re non exiguam laudem meruit, et interpretanda recentiores editores plerum- que etiam minus satisfaciunt. Quantulum enim est quod Blomfieldius hoc in genere prae- stilit? Germanorum autem editorum Wellauerus quidem propter ipsam mediocritatem quandam errorum primum lo(Gum tenet; cui si longior vita fato concessa fuisset, dubium non est quin multos errores compensaturus fuerit, cuius rei documento est Lexicon Aeschyleum ab eo editum, in quo quamvis imperfecto non pauca rectius quam olim fecerat constituit: quamquam num suscepto negotio unquam omni ex parte par fuerit futurus iure dubitari potest. Longe illo inferior est Hauptius, cuius cum prima volumina vidissem, reliquorum emendorum voluntas me prorsus defecit. Klausenii deinde editio, de qua quid viri docti iudicarent ignorabam, dici non potest, quantopere spem meam fefellerit. Itaque nemo miretur, quod comnenta eius ple- rumque ne commemoraverim quidem, raro refutanda existimarim. Bothianarum vero editionum neutram vidi, nec magis Butlerianam aut Burgessianam aut Schwenckianam. Deinde quae passim in ephemeridibus litterariis de locis Aeschyleis disputata leguntur, eorum pleraque ne in, con- spectum quidem meum venerunt; alia quaedam vidi quidem, sed illo tempore quo ad me per- lata sunt aliis rebus occupato legendi non erat otium, ita ut pauca tantum ex hoc genere cognoverim. Itaque praeter maiorem Schuetzii editionem, Wellauerianam, Weigelianam, Din- dorfianam utramqyue et fabulas a Blomfieldio et Klausenio editas, praeterque Stanleii et Abre- schii commentarios a Ritschelio repetitos, quibus copiis addantur Hermanni quae huc pertinent scripta, nullum habui apparatum. Latina interpretatione, quam versionem barbare vocant, usus sum nulla; ex vernaculis ad Agamemnonem diligenter comparavi Humboldtianam, ad omnes tres fabulas passim inspexi Vossianam, ad Eumenides Muellerianam; Droysenianam cum typis haec parabam demum inspicere mihi licuit, id quod vellem maiore cum fructu factum esset. Itaque sicubi quid praeterea, quod a viris doctis iam recte aut melius quam a me sit constitutum, omissum a me et neglectum deprehensum fuerit, veniam me spero impetraturum. Magnopere autem velim, ii qui haec legent, priusquam de iis iudicium faciant, totas fabulas animo prae- sentes habeant, quia ego brevitatis studio nexum locorum a me tractatorum cum iis quae praecedunt et sequuntur raro exposui, quemadmodum eadem de causa plerisque aliorum con- iecturis enumerandis ac refellendis non sum immoratus, quippe quas lector cognoscere cupiens ex editorum commentariis petere posset. Quas vero proposui coniecturas, eas ne ipse quidem omnes eodem numero habeo; nam cum quasdam pro veris et certis habeam, alias tantum tanquam suspiciones protuli. Quodsi cui forte interdum audacior in emendando fuisse vide- por. eum velim cogitare in tam misera librorum conditione merito maiorem libertatem coniectu- rac esse concedendam, quam in iis scriptoribus quorum integriora supersint monumenta, ita ut quod apud Aeschylum permissum esse videatur, idem apud Sophoclem fortasse iure ac merito non licere dicatur. Non omnia quae nunc protuli, inter novissimam meam Aeschyli lectionem inventa sunt atque excogitata; sed quaedam iam ante hos XVI. vel XVII. annos, quo tempore Schuetzi tantum editione utebar, alia cum fabulae a Blomfieldio editae Lipsiae repetitae essent ac Wellaueri liber prodiisset, coniecta et meditata etiam nunc vera mihi visa sunt. Denique


