Aufsatz 
Observationes criticae in Aeschyli Oresteam, et commentatio critica de Horat. carm. lib. IV. 8. V. 15-19
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Io. FRrp. MARTIYT 0 PSERVATIONEFES CRITICAE

IN

A ERS OHVLI ORNES I E A M.

SchClasticae huius scriptionis occasione oblata ut Aeschylum mihi tractandum sumerem, primam causam dedit God. Hermanni censura Eumenidum a C. O. Muellero editarum, quae sexto illius Opusculorum volumine continetur. Hoc enim libro ad me perlato cum aestivis feriis anni MDCCCXXXV. fabulam illam accuratius quam antea a me factum erat, saepiusque legens non pauca invenirem, quae etiam post egregiam Hermanni operam vel emendationem vel recliorem interpretationem desiderarent; iam tum consilium cepi ea quae mihi melius con- stituisse viderer scholastico programmate proponere. Atque Aeschyli studio, quod multos per annos aliis me rebus intentum obiter tantum occupaverat semel vehementius denuo excitato, proximi anni feriis aestivis etiam Agamemnonem et Choëphoras eodem modo tractare decrevi eoque consilio utramque fabulam a Klausenio nuper editam mihi transmittendam curavi. Neque absoluta hac opera subsistendum ratus deinceps reliquarum quoque Aeschyli fabularum et fragmentorum repetitam lectionem adiunxi. Ita factum est, ut Aeschylus per continuos plus quam sex menses paene omne meum otium occuparet atque expleret. Quo autem ardentiore studio me divini vatis lectioni tradideram, eo vehementius dolebam tantopere eius reliquias etiam nunc esse corruptas, ac post tot tantorumque virorum studia multa et magna librorum vitia partim ne animadversa quidem esse, partim tentata magis quam emendata. Quamquam enim post Schuetzi utilissimam sane operam non pauci exstiterunt, qui et emendandi et inter- pretandi provinciam susciperent, pauci tamen reperti sunt, quorum voluntati ac promissis re- sponderit successus. Sed cum etiam Hermannus, qui, postquam iam ante hos quadraginta fere annos egregiam sane, ut tum erant tempora, operam Aeschylo navaverat, iam per triginta quattuor annorum spatium novam ac summo illo poëta dignam editionem meditatus est ac longo hoc tempore plurima assidui studii in eo positi documenta edidit, cuiusque unius de eo merita tanta sunt, quanta vix omnium reliquorum nostrae aestatis coniuncta, vel post tanta tamque diuturna studia, maßna ex parte, nisi fallor, suscepti operis magnitudine ac difficultate de- territus, etiam nunc promissum solvere communique omnium Aeschyli admiratorum exspectationi satisfacere cunctetur: quid mirum, si aliorum quorundam neque ingenio nec doctrina illi parium opera partim satis tumultuaria tantum abest ut hominibus harum litterarum studiosis satisfaciat, ut

1