Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

e 11 2

quidquid obtigerit, quocunque res evaserit, innocentiam esse strenue servandam ac Philoctetae arcum reddendum. Et facile quidem nobis persuademus, pio iuveni hoc consilium maturatum esse inter preces Deorum, quibus vota facturus, nempe ut volun- tatem suam indicarent, abierat. Exinde autem statim praeclarissimum iuvenem in sum- mo fortitudinis fastigio conspicimus. Etenim, postquam se ipse, ut ita dicam, devicit, nusquam terrarum est, qui vi propositum impedire aut impetum retardare possit. Nihil valent Ulyssis adhortationes et minae; nullius ratione habita, ex quo primum pro certo habet, sic esse agendum, fortiter agit. Postquam igitur denuo periculum fecit, bonis verbis Philoctetae persuadendi, quod nequidquam ſieri iam certe praevidemus, arcum ei tradit. lam vero ubi ipse omni fallaciae macula purgatus adstat, omni etiam fiducia sui extemplo recepta, nimiam animi ferocitatem Philoctetae obiurgans iterum adhortari eum conatur, ut nunc demum, libertate recepta, sua sponte constituat ad Troiam proficisci, quippe cum ibi et sanationem a vulnere et maximam gloriam urbis capiendae sit inventurus. At ne nunc quidem virum humana sensa fere exsuperantem potest quidquam movere aut flectere immo Neoptolemum cum videat omnem iam dolum aspernari, in mentem ei revocat, quid sibi promiserit, nempe in patriam re- ductionem. Atque hic promisso se stare velle dicit. Verum enimvero tota res, tanta mole ac labore tantaque prudentia incepta, ex quo arcum reddidit Neoptolemus, perdita est. Ulysses partes suas nullo eventu absolvit. Abiit, Philoctetam sagittam in in se dirigentem fugiens ac propter irritum inceptum vehementer indignatus. Neop- tolemus profectionem cum Philocteta parat. Itaque omnia ad finem pervenerunt. Sed quem finem, quaeso? Frustra est prorsus suscepta expeditio, nequidquam omnino ve- nerunt. Num contenti sumus ab omni parte? Actio quidem tragoediae absoluta est, certamen scilicet illud vere tragicum, quod conseri vidimus in fortissimo animo iuve- nili, cum fraus ac dolus una cum qulcissimis illecebris gloriae et honoris, accedente etiam totius populi principumque auctoritate, luctarentur contra innatam virtutem ge- nerosumque veri amorem conseri, inquam, vidimus, flagrari, decertari. Meliora vicerunt. Immaculata iuvenis integritas evasit. Summa cum attentione ac sollicitudine tanto certamini interfuimus. Timore ac spe, amore et admiratione, nec non indig- nalione et odio, luctu etiam summo, addo lacrimis, maximo gaudio denique illud prosecuti sumus et profecto post victoriam virtutis tranquillitatem illam, quam max- ime meo iudicio dixit Aristoteles, cum purgationem motionum animi tribueret tragoe- diae, in animos nostros redire sensimus. Attamen obstupescimus adhuc respicientes et cogitantes, quid? Deorum voluntas, certissime prodita de Troiae eversione? Quid vero Ulysses? nonne miserandae sunt, cum eo ventum sit, et fere dicam, lamentabiles par- tes eius? nee vero etiam Neoptolemus ipse vacuus est ab omni reprehensione. Nonne modum excessit adolescens, si ad principum Graecorum voluntatem attendimus? nonne nimia est quaedam animi mollities ac fere levitatis similitudo, si Philoctetam etiam do- mum reducere atque exercitum Graecorum relinquere apud se constituit, cum minime eum fugiant Deorum oracula, quae ipse iureiurando confirmavit? Philoctetes denique

num hic quoque irrita reddet fata Deorum? aculeus sane restaret in mente ac pectore 2