lam vero gravissimum adest momentum. Arcum manibus tenet, heros ipse inermis iacet, somno sepultus. Chorus hortatur, nunc esse agendum dicens. Quid tandem fa- ciet? Tergiversari eum videmus, respondentem: At sine ipso non possumus. Tu vero, inquit Chorus, solummodo impera! Interim elapsum est tempus. Philoctetes surgit e somno. lam actu quarto incipiente, quid, iterum quaero, quid faciet Neoptolemus? Dubitare ac haesitare, dum urget Philoctetes, non amplius potest. Tandem erumpit in illa verba: Vae mihi, quid tandem exinde faciam? Melior natura vincit. Haec est catastrophe fabulae, quam vocant. Fallax consilium diremtum est, impedimentum in- superabile, ut videtur quidem, obstructum, simulac Neoptolemus, omni fraude subito abiecta, Philoctetae sincere aperit, id agi, ut ad Troiam reducatur. Nam nihil amplius restat, quam ut vis adhibeatur in Philoctetam, si sua sponte sequi non vult. Id vero iam suspicamur Neoptolemum minus etiam facturum esse, quam dolo uti, et quod sus- picamur, mox certissime docemur. Dum enim Philoctetae invictum omnibus calami- tatibus animum et immobilem in odio suo contra Atridas servando pertinaciam indeque ortum firmum consilium mortis miserrimae profectioni ad Troiam praeferendae admi- ramur, Neoptolemum videmus, praesertim imagine calamitatis, quaerillum in insula res- tantem maneat, mox iterum eo adduci, ut quid sibi faciendum sit, circumspicere nullo modo possit. Audimus verba eius: gravissima iam dudum misericordia me occupavit! et paullo post: Utinam huc nunquam venissem! Apparet animum eius denuo diversum ferri atque ad consilium paene imminere arcus reddendi, cum repente actu quinto in- cipiente Ulysses procedit. Quo cognito Philoctetes totam animi magnitudinem et fere dicam, atrocitatem aperit, cum odium vetus contra Atridas ipsumque, quem nunc oculis conspicit, Ulyssem integrum ostendat, omnibusque infortunii telis invictus conspiciatur. Cum vero etiam insidias sibi structas atque Neoptolemum seductum et arte deceptum esse se nunc statim conspectu hominis infestissimi perspicere dicat, quo tandem animo hunc adstare putemus talia audientem a viro, cuius magnitudinem quidem admirari ac revereri cogitur, quem vero paullo ante cum dolo abducere voluit et reapse mendaciis fefellit? At enim Ulyssem adesse videt, cuius vituperationem et convicia meretur quem- que vim adhibere velle pro certo habet, cum ipsius animus miseratione victus plane se iam inclinet ad cupiditatem Philoctetae gratificandi? Interea tenuis spes eum sustinet, fore ut Philoctetae persuadeat de profectione. Quam spem verbis prodens abit cum Ulysse, qui simulat quidem, se sine Philocteta profecturum esse cum arcu, secum au- tem, ut puto, auguratur, heroem miserrimam vitam, quae arcu orbatum eum mancat, prospicientem abalienatum iri a proposito. Interim Choro concessum est a Neoptolemo manere, dum navis paratur, atque per hoc tempus Philoctetes, infinitam quidem mi- seriam suam agnoscens multoque cum dolore deplorans, immobilis tamen perseverat in odio suo propositumque statum ac fixum declarat, manendum esse tristissimamque mor- tem obeundam. Quaecunque Chorus studet ad mitigandam viri duritiem afferre, non nisi indignationem eius excitare et amplificare possunt. Per totum hoc tempus cogi- tandum est Neoptolemum maxime diversum ferri curis et cogitationibus, tandem vero, cum in summum discrimen rem venisse sentiat, quasi decertare apud sese atque statuere,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


