—e 9 2—
sed minime fructi turbare ac fere miseratione obruere sentimus. Perseverat quidem in partibus, quas semel suscepit, peragendis, sed iam pro certo habemus, intimum animum a turpi consilio abhorrentem reluctari. Ipsum etiam hanc perturbationem prodere au- dimus his verbis: non semper astutia finem suum assequitur; quibus indicare eum exis- timo, se iam dubitare, quin dolus peragatur, cum vix ipse sustinere possit personam susceptam. lamiam consilium suum aperit abeundi, sive id fingens secundum ea, quae inter ipsum et Ulyssem convenerunt, sive, quod malim contendere poetam voluisse, ut Ulyssi communicet, se non posse amplius fallaciam persequi. Quo facto Philoctetes, preces illas lamentabiles et summam miserationem moventes effundens, suppliciter rogat, ut sibi eum comitari permittat. His tandem precibus Neoptolemus adnuit, minime au- tem toti consilio se confidere simul ostendit, cum exclamet: Utinam Dii ex hac demum terra nos navigare sinant eo, quo tendimus. Tum comes ille speciem mercatoris in- dutus intrat, cuius ficta narratione necesse est cupidinem Philoctetae crescere etiam pro- ficiscendi. Itaque in antrum se conferunt, ut hic ad iter se accingat resque suas colligat. Interim Neoptolemo permittit arcum sumere, contrectare manibus et osculari, ac verbis quidem tantam benevolentiam in Neoptolemum spirantibus, ut hic non possit penitus non perturbari. Deinde postquam Chorus labores herois lamentatus instantem eius sa- lutem praedicavit, extemplo dolores Philoctetam corripiunt. Qui locus praeclarissime a poeta elaboratus est. Maxima vi primum iis resistere virum cernimus, sensim vero ita eos accrescere, ut intolerabiles demum facti abrupias lamentationes, deinde vero graves eiulatus ac querelas ei exlorqueant, inique insuper ferenti, mortalem quendam hunc miserrimum morbi cruciatum aspicere, simulque timenti, ut hoc aspectu Neop- tolemus a consilio se reducendi avertatur. At hic cum infando dolore prostratum in- tueatur, simulque magnam bonitatem et fidem, qua areum tradit, animadvertat, pro- clivior etiam factus ad salutem ei ferendam, varia, quae inde enascantur incommoda volvens animo vehementer aestuat, incertus, quid tandem, in hoc rerum discrimen ad- ductus, faciat. Quomodo autem credamus spectatorum animos hoc in loco affectos? Sine dubio commotos et admiratione magnanimitatis Philoctetae et dolore propter eius calamitatem, magis vero inquietos ac fere perterritos ob Neoptolemi propius iam immi- nentem fortunam. Denique cum hic eo adducatur, ut Philoctetae promittat, dum som- nus eum tenuerit, manere, arcumque servare, et nulla conditione hostibus eum, si forte advenerint, somno durante, tradere, summa, hercle, anxietate correpti, quo haec eva- dant, prospiciunt. Quis iam, quaeso, inſitias ibit, usque ad hune locum Neoptolemum prae ceteris omnibus animique eius affectionem fuisse, quae animum nostrum agita- verunt? Philoctetes per se multum quidem nos occupavit, penitus misericordia affecit ac vehementissime cupere coegit, ut ne grandis eius generosaque anima dolo caperetur, verum in his omnibus summum momentum non inesse, iam unicuique persuasum esse puto. Quod maxime omnium nos angit, vexat, torquet, est Neoptolemi fortuna; om- nibus illis non nisi augetur haec cura nostra, suspensior ſit magis magisque exspectatio, quomodo tandem structa semel fallacia ita finiatur, ut nobilis iuvenis in hac rerum desperata perturbatione et animi sui innocentiam et nostram de se opinionem tueatur.


