Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

dammodo inquieti animi sui fluctuationem sedare omnemque scrupulum evellere conari. Hic est finis primae partis tragoediae sive primi actus, quem dicunt.

Antequam, actu secundo incipiente, Philoctetes in scenam prodit, non possumus non cogitare spectatores valde suspensos et commotos esse. Quorsum vero spectant eorum et cogitationes et animi motiones? Aperte, opinor, prae ceteris ad Neoptolemum. Quo tempore ille exspectatur adhuc, animos suos colligunt ad eaque mente respiciunt, quae modo oculis sunt obversata. Toto animo spectaculum gravissimum, ut ita dicam, haurientes, Achillis filium, iuvenem innocentem, veri virtutisque amantissimum, sed usu rerum minime subactum calliditate multiplicis et versuti Ulyssis circumventum, animo reluctante ad facinus se parare viderunt, quod abhorrens penitus a natura sua illum perfecturum esse credere haud possunt. Itaque quid inde ſiat, quomodo servaturus sit reverentiam et amorem, quibus affecti sunt in iuvenem heroicum haec sine dubio prae aliis sunt, quae mentes et corda omnium tangunt, môvent, agitant, summamque futuri augurandi cupiditatem in omnibus excitant. Interim Philoctetam quovis ardore exspectent, praecipue id certe fit, quatenus necessariae ad illa eius sunt partes. Nam si hoc loco paululum consistentes quaerimus, quo haec omnia, quae huc usque con- sideravimus, spectent, si in Philoctetae persona caput tragoediae inesse censemus, mag- nae hercle, ut supra memoravi, difficultates exsistunt. Maximam certe partem super- flua essent, totamque fabulae compositionem eo nomine repreheadere oporteret. Luce, opinor, id clarius est. Fortunam quidem eius paucis exponi, domicilium describi, mandari deinde, quid faciendum, Neoptolemo consentaneum esset; cur vero tamdiu in eius cum Ulysse colloquio versaretur poeta, quod maxima ex parte ad illum minus pertinet? cur, quaeso, tanto cum studio ac si dicere licet, singulari amore Neoptolemi imaginem nobis adumbrat? Qua de causa ad hunc ab illo animum nostrum tam diu tamque enixe convertit? Sane in desperatas difficultates ita irruimus. sed multo clarius id postea elucebit. Itaque Ulyssem iam abiisse scimus, contentum scilicet eo, quod Neoptolemus pollicitus est, se partem operis suscepturum esse, ac facile omnia ad finem optatum perduci posse sperantem, si modo ille arcum occupaverit; aut bonis enim verbis deinde aut vi virum ipsum ad Troiam ducere in animo est. Neoptolemum vero cogitemus eo tempore necesse est animo summopere sollicitari et angi, non au- dentem dilucide sibi ipsum confiteri, quid tandem faciat. Scilicet, ut semel hoc loco moneam, id semper teneamus oportet, oppido teneram aetatem a Sophocle Achillis filio tribui, ita ut patria quidem fortitudo in animo eius vigeat, sed quasi involuta adhuc iuvenili verecundia ac pudore, quod mirum quantum facit ad animos nostros ei conciliandos. in mentem nobis revocatur Telemachus, qualis apud Homerum de- scribitur, cuius magna cum Neoptolemo similitudo cum neminem fugiat, hic tamen iunior etiam ex mente Sophoclis cogitandus esse mihi videtur, quamquam, quod ex historia myhica narratur, duodecim annorum puerum fuisse, cum Ulyssem comitaretur, urgere nolim.

IIla igitur affectio animi valde augetur Philocteta ipso nunc prodeunte eumque alloquente. Vehementer eum dicta herois omnibus iniquae fortunae telis affecti quidem,