Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

==G 7 5e

tia sua permoveret. Itaque ut primum terram pedibus calcarunt, statim eum adhorta- tur, ut nulla ratione eorum, quaecunque obtigerint, habita strenue exsequatur id, quod ei mandatum sit, sibi videlicet ut obediat ac dicto audiat. Quod ut facilius ei persua- deat, mox sese tristissima quaeque bono animo subiturum esse monet, si modo possit propositum ad finem perducere. Deinde antequam rem ipsam, quid tandem faciendum sit, accuratius explicat, addit omnino ita fieri oportere: nam si aliter agis, inquit, id est, si me non sequeris in omnibus, totam Graeciam in summum luctum immerges. lam vero attende, qua calliditate Ulysses hoc loco id, quod gravissimum est, quodque ipsum ne detrectet Neoptolemus, vehementer metuit, obiter tantum tangit, dicens: nam Troia nunquam capi potest, nisi arcu Philoctetae potiti erimus. Extemplo autem id omiltens, ne iuvenis accuratius, quid sit, quod a'se flagitetur, perquirat, pergit ex- ponere, qua de causa solus Neoptolemus ad illud perficiendum idoneus sit, minime vero ipse. Exinde ubi periculum etiam, in quo versaturi essent, nisi res ita fieret, attigit, uberius iam ac dilucidius, quid agendum sit, indicat. Id enim, ait, ipsum est illud, quod a te fieri oportet: arcus scilicet rapiendus est. Sed simulac iuvenem ob id iussum stupere videt, addit: equidem scio, talia dicta factaque ab ingenio tuo abhorrere, verumenimvero, animum advertens ad splendidissimam metam, quae te exspectat, semel tantum relaxare velis aliquantulum virtutem severam, in posterum tuam semper agendi rationem servare licebit. Quibus verbis magis etiam obstupefactus Neoptolemus id nullo modo fieri posse dicit, ut ad mendacium ac proditionem se accingat, quamquam, ad opem ei ferendam cum venerit, paratus sit vi arcu potiri. Ulysses respondet, hunc esse nimium illum iuventutis ardorem, usum vero rerum do- cere, res humanas potius prudentia verborum regi, quam manu prompta; ita in hac quoque re solummodo per dolum aliquid effici posse, cum neque bonis verbis neque vi locus sit. Ad fallaciam igitur, inquit, si ad rem peragendam, sicut concedis, om- nino paratus es, te accingas, nisi ipse vis perdi. lamiam res in summo discrimine vertitur, cum Ulysses, animadvertens Neoptolemi animum ad facimus quidem propen- siorem fieri, sed mendacii adhuc periculum horrere, omni sua arle usus, iuveni inno- centi quidem, sed gloriae etiam cupidine flagranti splendidissimum Troiae capiendae honorem eximiumque decus prudentiae cum fortitudine coniunctae ante oculos ponit. His vero generosa eius et candida indoles labefactatur, quamquam in ipso discrimine animi certamen celare non potest, cum nihil amplius de hac re se audire velle annuat, consilio semel probato. Tum Ulysses abit, postquam quid exinde faciendum esset, ei mandavit. Iam comites Neoptolemi ubi se ad omne ministerium principi iuveni praes- tandum paratos esse ostenderunt, miserationem suam infelicis Philoctetae verbis aperiunt, quae illum, qui modo statuit miserum virum dolo capere, inquietum reddere oportet. Itaque dicit, sibi Deorum voluntate id ita factum esse videri, quippe qui propter nox- am eum ulcere illo punivissent, quodque nunc ita abiectus et ab omni ope destitutus degat, id quoque non sine consilio divino procurari, quia tempus nondum venerit, quo Troiam sagittis eius eversum iri destinatum sit. Quibus verbis apparet eum quo-