Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

SG 6

cum alios, qui a certo iudicio abstinuerunt, veri simillimum sit, in eadem acquievisse. Verumenimvero, si paullo accuratius rem consideramus, singulaeque tragoediae partes quam vim habeant et quomodo inter se congruant ad imaginem unius actionis descri- bendam, diligentius perquirimus, graves statim difficultates emergere conspicimus, qui- bus via ac ratione perpensis eo mox pervenimus, ut prorsus a vero nos aberrasse in- telligamus. Ac mihi quidem ita persuasum est, omnes, quicunque ita statuerunt, toto coelo errasse. Ut animi sententiam verbo prodam, Neoptolemus est meo iudicio prin- ceps huius tragoediae persona ceteraque omnia eam vim habent, ut is eiusque et in- doles et actio quam luculentissime exhibeantur. Ab initio usque ad ſinem, si diligentius poetae artem excutimus, oculi animique nostri in eum praecipue convertuntur, ipseque Philoctetes, si ita dicere licet, non est nisi cardo, quo Neoptolemi vis tragica vertitur. Eundem locum obtinet in hac tragoedia Philoctetes, quem, ut alia omittam, Hercules in Trachiniis, Orestes in Goethii nostri Iphigenia. Idea autem tragoediae pariter in eodem potissimum Neoptolemo haud dubie quaerenda est: Cernitur ea in gravi lucta- tione animi candidi, generosi, fortissimi, ab omni fallacia abhorrentis contra astutiam versuti fraudatoris, qui quascunque illecebras animo iuvenili proponat, aspernatur eas incorrupta indoles, et licet aliquantulum temporis capiatur, omnia tamen impedimenta, quae, ut a recta regione deflectat, struuntur, fortiter mox superat. Virtus igitur, eximia virtus ac Deorum pietas in iuvenili animo vincunt, Diique gaudent hac victoria, cum unus eorum appareat ad difficultates eas, quae inde natae sunt, dissipandas. Phi- loctetae autem partes arctissime cum his cohaerere atque optime cum hac ratione con- gruere apparet, immo cetiam necessariae sunt, ut nobis persuadeamus, satis gravem esse causam, satis dignam personam, propter quam tanto cum studio et ardore agatur atque laboretur, tantumque certamen committatur. Quo magis enim curae nobis est illius fortuna, quo magis ingenium eius mentem et animum nostrum ad se convertit, eo attentiores evadimus, quomodo tandem nobilis adolescens ex hac trepida ae difficili re sese expediat. Ita, ut obiter hoc tangam, Iphigenia apud Goethium respectu Ores- tis, ita Deianira in Trachiniis respectu Herculis summam demum gravitatem nancis- cuntur. Sequitur iam, ut singulis paullo accuratius et uberius perlustrandis, quomodo hoc iudicium e mente poetae recte perspecta efficiatur, demonstrare conemur. Qua in re haud dubitavimus nonnulla etiam attingere, quae etsi ad ipsam quaestionem minus necessaria essent, summas tamen in singulis poetac virtutes nostro sensu nondum satis intellectas explicarent. Hanc autem veniam necessarii huius scripturae limites me petere iubent, ut supersedere possim omnibus scriptoribus, qui de Philocteta scripserunt, aut refutandi aut laudandi causa recitandis neque animadvertere quoque in loco debeam, in quibus alii scriptori assentiar, quaeque ut mea proferam. Omnibus certe, qui in hoc genere literarum versati sunt, perfacile hoc erit ad diiudicandum. Neoptolemum appa- ret ab initio in universum modo scire, iter factum esse ad Philoctetam reducendum, nihil autem de ratione, qua id fieri oporteat. Quod callide Ulysses iuvenem celavit, timens, ne de toto consilio edoctus, omnem itineris consiliique partem detrectaret, spe- rans autem fore, ut si semel advenisset in insula, facile eum ad opem ferendam astu-