Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6 5 b

Philoctetam ad mitius consilium capiendum adhortaturus. Verum dum hic, ab omni remissione animi abhorrens, querelis suis indulget, repente Neoptolemus rursus advo- lat, mutatam penitus voluntatem suam aperiens, atque dubitanti adhuc Philoctetae ar- cum reddit. Ulyssi etiam, qui id prohibiturus mox sequitur, fortiter obsistit, cumque in illum arcum tendere conetur Philoctetes, vix eum retinens nimis impetuosam animi atrocitatem vacuitatemque ab omni saniori consilio ei obiurgat iterumque suadet, ut fatis tandem Deorum obtemperans, pacato animo ad Troiam sequatur. Cum vero per- tinaciter eum adversari videat, iam in eo est, ut apud se constituat, in patriam eum reducere, cum subito Herculis divina vox auditur, iubentis utrumque Deorum iussa sequentem ad Troiam proſicisci.,

Jamiam ubi totius actionis summam paucis adumbratam in mentem nobis revoca- vimus, satis instructi ac parati videmur ad quaestionem nostram suscipiendam, qua in parte äctionis summum tragoediae momentum inesse, ad quam personam primarias partes deferendas, quamque notionem sive ideam Sophoclem toti fabulae subesse po- tissimum voluisse statuamus. Multa quidem occurere fateor, quae primo aspectu possint a recta ratione abducere. Philoctetes equidem nominatur fabula, de Philocteta redu- cendo vides per totam fabulam agi, Philoctetae profecto expressa valde imago animo tuo iam obversatur. Quid, quaeso, probabilius videtur, quam ut ad eum omnia referenda esse censeamus? Atque, hac ratione semel probata, si ad Aristotelem re- spicis, omnia, quae efflagitat auctor de vi et natura tragoediae certe gravissimus, con- iuncta vides, actionem ipsam grandem, metum ac miserationem miro modo excitantem, virum autem cernis sublimi magnanimitate praeditum, quem ne asperrimi quidem corporis et animi cruciatus permovere possunt, ut propositam semel agendi rationem paullulum deserat, immo qui vetus odium strenue servans ipsam ob omnibus doloribus liberatio- nem cum splendidissima gloria coniunctam aspernatur, et cum miserrimam vitam cer- tamque mortem sibi imminere videat, hostibus tamen ne minimum quidem cedit, dum- modo indolem suam tueatur. At Dii talem viri virtutem agnoscentes et honorantes, in domicilia mortalium descendunt, quaeque immutabili illa herois pertinacia adductae sunt difficultates, misericordes expediunt. Profecto haec sunt eiusmodi, ut probe intel- ligamus, quo pacto aliquis haud sine specie veritatis in Philocteta caput quodammodo tragoediae inesse ad eumque omnia reducenda esse censere possit. Quemadmodum ab initio Neoptolemus et Ulysses non nisi propter Philoctetam procedunt, ita sub finem eadem est causa Herculis apparentis. Ideam porro gravem sane ac dignam tali poeia habemus: Animi summa fortitudo laudatur, qui maximis doloribus et aerumnis fati- gatus, nulla re, ne dulcissimis quidem vitae illecebris, a recta et bona via aberrat vide- musque tantam virtutem in ipsa vita a Diis immortalibus comprobari et honore exor- nari. Sine dubio, inquam, haec omnia primo aspectu satis nobis arrident et facile nobis persuademus, dignam esse poeta, siquis unquam fuit, pio erga Deos tragoediam. Atque si doctorum hominum opiniones perscrutamur, literas de hac quaestione vul- gatas inspicientes, gravissimi hercle auctores sunt, ex quibus Solgerum, Schlegelium, Hermannum uominasse sufficiet, qui hanc rationem sententiis suis LComprobaverumt;

1