Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

e 4 2

fundata est fabula, quaeque tanquam partem suam eam complectuntur, ea videor mihi ut notissima praetermittere posse. Hocce igitur est fere argumentum.

Neoptolemus et Ulysses in scenam prodeunt inter se colloquentes. Hic, callidus et versutus, studet illum, iuvenem generosum et candidum, ad fraudem dolosam perli- cere, qua Philocteta eiusque arcu potiantur. Neoptolemus ab initio omni fallaciae ad- versatus, dein vero astutis viri prudentia atque usu rerum spectatissimi verbis obstupefac- tus fluctuari sensim huc illuc animo incipit, et cum urgeat usque monitor asseverans, omnino non evitari posse hanc agendi rationem propter totius Graecorum exercitus et voluntatem et salutem, ipsi autem Neoptolemo inde paratum iri summam Troiae ca- piendae gloriam, peius tandém consilium perturbata mente et obruta potius, quam victa animi indole in se admittit. Itaque edoctus ab Ulysse, quid agendum esset, pergit ire cum comitibus suis, qui Chorum efficiunt, ad Philoctetam vestigandum, dum ille ad navem regreditur. Subito eiulatus procul audiuntur et mox ipse Philoctetes conspicitur. Qui habitu Graecorum hominum conspecto ac sono patrii sermonis audito summopere gavisus ubi, qui essent et unde quidque agerent, quaesivit, Neoptolemus narrat, se Troia relicta domum navigare, graviter iratum propterea quod Atridae arma Achil- lis, sibi denegata, Ulyssi tradiderint. Quibus auditis Philocletes, postquam redinte- grato suo in Atridas et Ulyssem odio in vehementes exsecrationes erupit, suppliciter rogat Neoptolemum, ut se in patriam velit reducere. Tum advenit ad fallaciam per- sequendam ab Ulysse missus quidam habitu mercatoris indutus, iuvenemque alloquitur, simulans, se forte ad insulam advectum, cum prospexisset navem, non potuisse iter pergere, quin eos salutavisset. Salute data et accepta narrat, missos esse ab exercitu Graecorum, qui Neoptolemum investigarent atque ad Troiam reducerent simulque alios in hisque Ulyssem, qui iussu vaticinii Philoctetam cum arcu secum eodem aspor- tarent. Quo nuntio vehementer perterritus Philoctetes, ut festinetur navigatio, preca- tur. lam vero reperte dolores eum corripiunt, ac sensim usque ad mortiferum cru- ciatum adaucti miserabile lamentum fortissimo viro extorquent. Cumque eo morbi vis accreverit, ut somuum, quod ſieri ita solebat dolore in summum adducto, ingruere sentiat, precario Neoptolemum rogat, ut sibi, dum dormiat, benevole adstet, arcum diligenter tuens. Quod illo adnuente obdormiscit.

Paullo post expergefactus ubi maximum gaudium verbis prodidit, quod Neopto- lemum adhuc adstare sibi benevolum videt, hic tempus urgere videns, ut fraudem peragat, generosa indole reluctante, in magnam animi anxietatem incidit, eamque ver- bis aperiens Philoctetam quoque, utpote qui nesciat, quid sibi velit, inquietum ac perturbatum reddit. Sed patria tandem virtus animique integritas superant miserri- moque viro tota re detecta suadere studet, ut sponte sua sequatur, immo etiam, cum hic obstinato animo renitatur, arcum ei reddere constituit. Id vero Ulysses exlemplo assiliens prohibet, iuvenemque ad animi constantiam enixe revocat. Cuius aspectu attonitus Philoctetes omni salute desperata in summas querelas abripitur propositumque declarat, se arcu orbatum malle miserrimam mortem obire, quam eos sequi. Quo facto Neoptolemus et Ulysses abeunt, Chorus autem remanet, dum navis parata sit,