De Sophoclis Philocteta.
Scripsit
Gatilelmaues Hamachern, Dr'.
Non Sophoclis modo, sed tragicorum omnino poetarum Graecorum haud facile fabula extat, quae tam acriter tamque assidue doctorum hominum ingenia occupaverit, quam Philoctetes. Praeter eos, qui studium philologiae tamquam sibi peculiare amplexi, eximia cum diligentia aut magno doctarum annotationum apparatu aut singulis disputa- tionibus eam explicarunt et exornarunt, alii etiam iique ex parte nobilissimi elegan- tissimique scriptores, ex quibus Lessingium et Herderum nominasse sufficiat, multa cum sagacitate et doctrina de singulari compositione splendidissimae huius tragoediae disse- ruerunt. Ac plerique quidem, cum ab usitata tragoediarum specie haec nostra eo discrepet, quod corporis dolor isque ex ulcere pedis exortus ad vim tragicam misera- tionis potissimum commotione assequendam in ea describitur, eum praecipue locum tractarunt, ut quaererent, utrum liceret omnino corporis dolorem ita adhibere necne, atque prout sententiam tulerunt, poetam propter clamores illos et lamentationes Philoc- tetae aut reprehenderunt aut defenderunt, immo etiam laudarunt. Quaestio sane gra- vissima et acumine illorum virorum dignissima, sed quae meo iudicio ita certe iam est absoluta, ut nemini hodie in mentem veniat, divini poetae praestantiae idcirco no- tam adspergere. Quod uberius demonstare alienum nunc est a meo proposito; aliam prorsus provinciam aggredi in animo est, ut huius tragoediae, quam quod omnium nostri poetae perfectissimam nominavit Brunckius minime vituperandus erat, quae sit tandem vis et idea, quam dicunt, animo poetae potissimum obversata, exponam, qua de re cum plerique, qui quid statuerent aut diserte dixerunt, aut modo indicaverunt, a vero mihi aberrasse viderentur, operae pretium esse duxi, meam sententiam uberius explicare.
Sed antequam rem ipsam aggredimur, necesse esse videtur, ut argumentum fabu- lae paullulum perlustremus. Nam quae ex historia mythica huc pertinent, quibus quasi
1


