—=SG 12 58
nostro, si in tali targoediae fine acquiescere nos oporteret. Quomodo igitur poeta excellens graves has difficultates, quas ipse sibi struxit, superavit? Profecto adesse dignum vindice nodum sensit. Itaque Hercules apparet. Deo autem apparente cum veritas rerum vindicetur, quantus simul splendor quantaque dignitas fini tragoediae adduntur! Interventu eius praeclarissime omnia dubia dissipantur, omnia, quae repre- hensioni obnoxia videri possint, iamiam per Deorum indulgentiam oblivione obruun- tur et quod maximum est, concinnitas fati divini cum libera hominum voluntate splen- didissime demonstratur. Videmus homines suis ratianibus suaque voluntate ductos agere; attamen Deorum simul voluntas efficitur. Philoctetes vero et Neoptolemus levi- ter reprehenduntur propter neglecta Deorum iussa, cum his verbis admoneantur: Si autem Troia potiti eritis, id cordi vobis sit, ut pietatem erga Deos observetis; nam cetera omnia Iupiter huic postponit. Sic enim hunc locum accipi oportere existimo atque magna cum gravitate ad animos spectatorum perstringendos in ſine tragoediae haec verba poeta piissimus posuit.
lam vero ubi ad finem pervenimus, idem, quod supra quaesivi, nunc repeto. Quid, si ad Philoctetam primariae partes deferuntur? Insuperabiles certe, accuratius re nunc perpensa, difficultates existere nemo non videt. Illud iam offendit, quod quamvis ad- miremur eum, nimiae tamen eius atrocitati, quae contra Deorum iussa renititur, et fere dicam, saevitiae a Diis ipsis quodammodo faveri cernimus. Quod nostra ratione si inferiorem locum heros obtinet, non ita urgetur, ita ut, quod supra monui, indul- gentiae Deorum ex miseratione exortae facilius praebeatur locus. Sed hoc levius est, gravissimum autem illud, quod Neoptolemi partes cum summa tragoediae tum minus cohaerent, quas tanta cum diligentia poeta exornavit. Id quoque supra iam commemoratum hoc loco quisque, opinor, concedet. Peculiarem certe media in tra- goedia alteram tragoediam haberemus. Perpauca ex illa splendida sane Neoptolemi eiusque actionis descriptione ad Philoctetam spectare in aperto est. Prorsus idem est, ac si in Trachiniis Herculem primum locum obtinere contenderemus, qua de re alio loco uberius sententiam meam exposui.
Haec habui, quae de compositione huius fabulae, meo iudicio perfectissima, profer- rem, diversa maximam partem a sueta eius explicandae ratione. Quod si mihi contigit, sen- tentiam meam de Neoptolemi personae hac in tragoedia vi ac gravitate satis illustrare et comprobare atque singulis quoque quibusdam fabulae virtutibus lumen attulisse, finem hac in scriptura mihi propositum plane assecutus, summopere gaudebo, me rec- tam divini huius poetae explicationem pro virili adiuvisse. Etenim ut semper fruc- tuosum sit atque iucundum, in hoc genere literarum operam quandam collocasse, his nostris diebus illa etiam singularis invitatio accedit, quod, cum in tragica poesi vix quidquam in lucem prodeat, quod ad perfectionem quandam, nedum ad Sophoclis similitudinem adspiret, ad hunc potissimum tanquam ad palladium quoddam, quo rectus et sanus pulcri honestique sensus servetur aut etiam recuperetur, maximo cum studio refugitur.


