Aufsatz 
Lectiones Sophocleae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1

forma convenit. Orta est haec attractio ex volubilitate illa Graecorum, qua quae animus quamvis remota facile comprehendit, etiam verbis ut connexa exprimunt et legenti supplenda relinquunt, quae sententiae nexus haud difficile suppeditat. IHuic attractioni relativorum, quae nemini ignota est, quod ubique occurrit, si- millima alia forma loquendi est, quam Hermannus confusionem duarum locutio- num appellare solet, quae nihil aliud est nisi attractio, qua verbum notioni, quae ei subjicitur, congruentem casum adsciscit, qui vel alias cum eo conjunctum non invenitur vel etiam secundum communem loquendi legem cum eo conjungi non potest. Itaque ubi haec attractio locum habet, non quaerendum est, quem casum verba ipsa vel verborum complexio requirant, sed investigandum, quis sit casus, qui notioni, quae verbis inest vel cum iis conjuncta animo cogitatur, conveniat. Quae res cum ab interpretibus non semper satis intellecta esset, factum est, ut emendare conarentur, quae sana esse sana interpretatio evincit. Omnino tenendum est, fontem omnis structurae rationem esse, eamque verborum formas tales effi- cere, quales significatio, quae verbis adhaeret, desiderat. Quod etsi in omnibus verbis fieri oportet, notanda tamen sunt singula verba, quae a pocetis, qui de consueta via decedere amant, aliter ac plerumque ſieri solet usurpantur, ita tamen ut causa novi dicendi generis indicari possit.

Initium faciamus a verbo rvyaverr, ut inde ad difficiliora progredi pos- simus. Solennis hujus verbi usus est is, ut genitivum casum adsciscat. Proprie enim dicitur de jaculatoribus, qui scopum feriunt, rvyreνενν οσσωωπν, more Grae- corum satis cognito, quo verbis motum indicantibus locum vel rem, ad quem motus fit, genitivi casu addunt.) Et recte quidem hoc fieri potest, si animo reputas, a ferientibus vel jacnlantibus teli directionem a scopo sumi, quem at- tingere cupiunt.**) Propter illam verbo rvyydvei» propriam significationem idem verbum usurpatur etiam de iis, qui aliquid consequuntur, obtinent, qui alicujus rei compotes fiunt. Soph. Ant. 1034. τες cgrε T00ιν wO ανον ToOëedε dεος roðdòe ibid. 669. 2ανκον ννεν. Electr. 583. diα. Oedip. Tyr. 677. 09νοσο

*) Exrempla vid. in. Matth. gr. gr. p. 661, qui non satis accurate rem explicare videtur.

5;.. 4 **) Veram esse hanc explicationem ex eo etiam intelligi potest, quod ara dOον 108edν invenitur. cf. Viger. p. 629.