Aufsatz 
Lectiones Sophocleae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13.

tivus α diversus ab iis, qui hic jure adhiberi possunt et copiam nobis praebet, nonnulla de loquendi consuetudine quadam disserendi, quae a Graecis scriptori- bus et a poetis quidem maxime usitata, originem duxit ex ratione, qua Graeco- rum litterae ortae sunt et convaluerunt. Graeca enim lingua primum culta est a poetis et multa per saecula poctarum carmina ab universo populo publice pri- vatimque canebantur et legebantur, priusquam solutae orationis usus increbuit, et quae mente excogitata essent, ad certas cogitandi scribendique regulas expo- lita, populo legenda traderentur. Inde factum est, ut Graeca lingua semper multum eorum retinuerit, quibus poeseos verba et poetica verborum structura a soluta oratione differunt, liberiorem dico verborum collocandorum rationem, qua non ad severas grammaticas leges structura formatur, sed elocutionis forma for- mae sententiae respondet, qualem loquentis animus effinxit. Ea liberior dicendi ratio propterea etiam apud Graecos nasci potuit et conservari etiam postea, quod docta grammaticarum formarum exploratio et philosophicum linguae studium non prius Graecorum viros doctos occupabant, quam cum in omni fere genere artium atque doctrinae ii jam excelluissent viri, quos(ut classicos) adhuc optimos di- cendi magistros ducimus. Etiam in illis multa inveniuntur ita dicta, ut*) natura homines loqui jubet, quae tamen in aliis linguis, in quibus severae grammaticae leges dominantur, ut perversa notari solent. Quae si omnia hic componere atque in ordinem redigere vellem, liber mihi scribendus esset non exiguae molis: at huic scriptioni certi ſines constituti sunt, quos sine periculo excedere non licet. Itaque ea quae ad hunc finem collecta habeo, ad alium locum reservabo, et ea tantum attingam, quae ad genus quoddam attractionis, quam dicimus, referuntur.

Attractione enuntiationes conjungi dicimus, si cujusdam verbi forma ita praevalet, ut etiam aliud verbum alterius enuntiationis eadem forma attrahatur i. e. eidem formae aptetur, quae si simplicem verborum sensum spectas, alia esse debet. In verbis aeμß᷑ ↄmw² dro öncon, Sych arα(PElect. 763.) genitivus ndyrcv ita praevalet, ut etiam relativo eandem formam intrudat, cui proprie alia

*) Quare Fr. Aug. Wolfius adolescentibus dixisse fertur: ite in forum et rusticos audite lo- quentes, si discere cupitio, qua ratione homines, eorum, quac viri docti commenti sunt, imperitos natura loqui jubeat. cf. Erinnerungen an Fr. Aug. Wolf, von Han- hart(Bas. 1825.) p. 8.