Aufsatz 
Lectiones Sophocleae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

de cujus loci sententia etsi dubitari non potest, verborum tamen structuram et genitivi rationem alii aliam esse contendunt. Antiquissimam interpretationem servavit Scholiastes, qui more suo scribit: A1ε⁴.eέάα q cθſ¶. Solebant enim Scholia- stae, quique*) eos ad nostram usque aetatem secuti sunt grammatici, praeposi- tionum, conjunctionum omnisque generis vocabulorum ellipses statuere, si quid invenirent, quod a valgari dicendi usu abhorreret. Nobis autem tam plana via ingredi non amplius licct. Etenim ex quo viri docti intellexerunt, satis jam amplam copiam ellipsium, idiotismorum aliarumque singularium formularum col- lectam esse in grammaticorum libris, omni industria id agebant, ut propriam unicuique enuntiationum formae vim et notionem indagarent.**)(Quae simulac conspecta fuit, ellipsium illarum farrago evanuit. Nam, ut exemplo utar, quod ad Sophoclis verba, quae jam descripsimus, nos reducit, si suam quisque casus propriam notionem possidet(id quod non facile addubitari potest) et praeposi- tio nihil aliud nisi illam casus notionem clarius exprimit atque ad varias rationes accommodat, apparet, nihil efſici praepositionis ellipsi singulis locis statuenda, cum non a praepositione casus regatur, sed notio casui adhaerens pracpositionem

*) Joach. Camerarius, alias pracclarus Sophoclis interpres, cujus commentationes a nonnul- .... 7. lis recentioribus editoribus non qua dignae sunt cura adhibentur, verba 70ιν

mατοςσ τaoetc vertit:patre fortissimo procreate additqueintelligi recte pote-

.( rit praepositio S.

**) Godofr. Herrmannus, grammaticorum facile princops, viam pracivit scriptis annotatio- nibus ad Vigeri librum de idiotismis, quarum plures emendatiores leguntur in ejus- dem viri docti opusculis. Data opera de casibus disserucrunt F. Wüllner(Die Be- deutung der sprachlichen Casus und Modi. Münster 1827.) ot J. Ad. Hartung(Ueber die Casus Gc. Erlang. 1831.) quos viros prae ceteris nomino, quia corum opinionem, quam de casuum vi atque natura proposuerunt, veram esse arbitror. Praeclare ctiam in casuum doctrina versatus est Bernhardy in libro, quem de syntaxi Graecae linguae(Berolin. 1829) scripsit, qui plus etiam litteris profuisset, si sermone philo- sophicac scholac dictionibus minus obscurato uti voluisset.