* LIraun illud praeceptum:„nonum prematur in annum“ cum semper severa lex esse debeat scripturis iterum quae digna legi sunt, tum hac nostra aetate nimium commendari non potest, cum in dies effusa quaedam scribendi libido au- geatur et plures libri emittantur, qui festinationis studium potius demonstrant quam verum litteris fructum afferunt. Illa me libidine non teneri fateor, neque nunc jam, praecepti illius Horatiani bene memor, scripsissem quod judicibus harum rerum peri- tis traderem, nisi mos mihi servandus esset a majoribus nobis traditus, quo sanci- tum est, ut quotannis ad explorationem publicam progressuum, quos disci puli gymna- siis traditi fecerunt, instituendam scriptione quadam scholastica invitentur omnes, quos rerum scholasticarum aliquam curam habere verisimile est. Quare cum hoc tem- pore juvenibus primae classi adscriptis praeter Platonis dialogos Sophoclis fabu- las interpreter, non ingratam operam me praestiturum esse existimo, si hac scri- bendi copia data fusius disputavero de rebus quibusdam grammaticis, quae in legendo scriptore non cadem ratione tractari potuerunt; cum aliae non tanti mo- menti sint, ut in schola iis expediendis multum temporis impendere tibi liceat, aliae, dum singulae singulis locis attinguntur, qua ratione omnes inter se aptae sint et colligatae, non facile cognoscantur. Alterius generis exemplum inveni- mus in Sophoclis Philoct. init. vs. 3. 4.
3 Oατεοτο τιαε Hννννοωνν rα—ρεεες Axuεασς α Neoérdaede,


