Aufsatz 
Commentationis criticae de carmine Cantico, quod legitur in Aesch. Sept. C. Theb. vv. 78-164. Schuetz. pars.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

stant ad Septimam portam, sorte nacti. Sed quidnam sorte nacti sunt? num eandem omnes Septimam portam? Hoc revera, ut posita sunt verba, significare virgo videretur. Omnino autem his potissimum verbis, xd ladrisg, additis effieitur, ut neque in hac nostro de loco sententia queamus aequiescere. Si verum est enim illud, quod supra demonstrabam, voluisse poetam, ut ignorare virgines ea, quae nuntius narravit, viderentur, tum quidem Septimae hostium duces adsistere portae itidem non potuissent dicere, nisi si visae essent spectatoribus regionem quidem ante hane portam inde, ubi constiterunt, prospicere. Et hoc quidem fingere ita poetam po- tuisse nemo negabit. Atqui sortitos iam duces esse, id quidem quo tandem modo conspicari virgines potuissent, spectatores neutiquam intellexissent. Quocirea, si modo attenti fuissent, sine dubio poetam, dum haeec recitaren- tur, probe exsibilassent. Et ita omnino non pauciora sunt, quae male ha- beant, si de una porta, quam si de septem portis sermonem esse statuimus. Taedet autem pigetque iterum singula percensere. Et sane nunc iam evi- cisse mihi videor, totum hunc locum tam inexsuperabilibus irretitum esse difficultatibus, quarum non minima sane posita est in ipsa septem dueum commemoratione, ut ea sententia, quam proxime iam aperiam, vixdum ali- qua videatur labefactari dubitatione. Ouid igitur, quoniam neque ita com- paratae sunt istae difſicultates, ut uno vel duobus mutatis eiectisve vocabu- lis possint sublevari, quid, inquam, si omnia haec verba inde ab rrd dy. usque ad zdνι αzre non Aeschyli sunt, sed docto alicui citerioris aetatis interpolatori debentur? Videlicet mirum sane primo adspectu non potuit non videri, chorum enumerantem hoc in carmine, quaecunque sibi formidini sint, ipsorum septem ducum hostilium mentionem ne verbo qui- dem facere. Et hoc potissimum carminis loco, ubi ipsum nomen hostium Aorsioo do x. K.. modo commemoravit chorus, de dueibus quoque ser- monem fieri plane necessarium potuit aliquis pntare, Itaque hac ductus quis opinione, nec sentiens non potuissse poetam loquentes hic de ducibus virgines facere, quin omnes fabulae rationes, omnem quam vocant olzovoνμ⁴uν conturbaret, verba, de quibus egimus, videtur invexisse, simile quid Aeschy- lum ratus hoc loco seripsisse, quod temporis iniuria intereidisset- Verum enim vero non potuit interpolator; quicunque is fuit, ad linguam quod atti- net, aetatis notam, ut ita dicam, dissimulare. Nam primum, ut posita sunt verba, probabile est, voluisse eum, qui haec consuit, ut iungeretur zoεovrss oraroõꝰ; deinde verbis dοανιυσας ασάσανναά‿α revera nihil aliud ldetur gisniſichsse,

* 1