Aufsatz 
Commentationis criticae de carmine Cantico, quod legitur in Aesch. Sept. C. Theb. vv. 78-164. Schuetz. pars.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

grurru hie seripsisset. Unde enim quaeso scire putandae essent virgines id, quod dicerent, obsessas iam teneri a septem dueibus portas, quas singulis sors obtulerit? Retulit quidem nuntius, quem emisit Eteocles, in secunda fabulae scena, prope iam accedere ad urbem Argivorum exercitum ac reli- quisse se duces hostium zxννοονναμέε̈νοαπ dds rd² darν deταorog εανν νοαε wi³‿αe 1⁴eνo. Sed haee chorus non audivit. Ouocirca, si nihilominus virgines illud tanquam cognitum sibi hie effarentur, tum ita poetae adornan- da necessario omnia fuissent, ut videri spectatoribus virgines potuissent aut comperisse, antequam in scenam prodiissent, ea, quae nuntius narravit,(ita ut coniicere iam possent, cepisse interea hostium duces suas stationes,) aut conspicari inde, ubi constiterunt, factum iam illud esse. At nequaquam rem ita poeta instituit. Immo ex omnihus, quae dicunt virgines et in hoc carmine, excepto quem tractamus loco, et in scena, quae proxime sequitur, luculentissime apparet, revera voluisse poetam, ut viderentur nescire virgi- nes, quae nuntius retulit. Num enim, si scirent, ipsas iam portas a duci- bus hostium oppugnari,(quae quidem est interpretum sententia,) velut in transitu tantummodo huius rei mentionem facerent? Nonne, obsecro, dyr' domꝶστέον α³αμ‿σέν dvr Syxeᷣον drdvrcv tanquam caussam terrorum suorum- prima- riam ipsos illos formidolosos duces commemorare deberent? Nonne Eteocli in seduente scena timiditatem iis acerrime exprobranti ad excusandum timorem suum itidem ea, quae comperissent, obiicerent? Cff. contra, quae revera vv. 186 91 et 224 26 respondeant. Multo minus etiam statui potest, voluisse poetam, ut virgines, dum loquerentur, repente conspicere septem duces viderentur. Qui enim, ut hoc primo loco ponam, spectatoribus poeta Potuisset probare, fuisse in arce Thebarum locum, unde omnis oppidi cir- cuitus, regiones ante septem portas singulae tam elare prospicerentur, ut sin- guli etiam homines possent cognosci? Et quo pacto tum addere virgines Possent verba zα³ duναννe? si quidem hoc certe, sortitos esse septem ducés, conspicere simul non potuissent. Et postremo in commemoranda tam gravi re orationem virgines multo concitatiorem adhibituras fuisse, si comparamus colorem et habitum orationis ante et post hune locum, consentaneum est. Jam vero si has ob caussas, quihbus, si cui opus videatur, plures addere facili opera possum, si hasce inquam ob caussas praefracte negandum est, de septem portis Aeschylum hie cogitavisse; proxime examinandum erit, num bene se omnia habeant, si zνναςσ Vdα verba revera tanquam de una porta dicta accipiantur. Tum virgo haecce dicet: septem veroviri fortes