Aufsatz 
Observationes in locos aliquot Promethei Aeschylei, ejusdemque fabulae in germanicum translatae specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

esset suspicioni locus. At vero ut concedo deos atque homines con- jungi posse, etiamsi vel deorum vel homiuum mentione non sit opus, ita fieri id posse nego, si vel de diis vel de hominibus cogitari ne- queat. Examinemus igitur Elmsleji opinionem. Ac primum qui- dem quaerendum est, num verba, quae ad homines pertinere V. D. existimavit, ad eos ipsos pertineant. Nam ii dici videri possunt, qui nec dii sint nec homines z quales sunt Cratos et Bia; eos zpsos enim prometheus malis suis gaudentes vidit. Sed quum Cratos et Bia etiam in Tartaro affuturi supplicio fuisse vide- antur, illud Elmslejo ita assentior, ut ad omnes, quicunque non dii, sed sive homines sive alii quidam sint, haec verba per- tinere censeam. Deinde id ipsum est excutiendum, quod ille ne- gat causam esse, cur homines malis Promethei laetentur. Quam non tulisset sententiam, si quaesisset, quae perturbationi promethei consentanea essent. In tanta enim perturbatione hoc fere fit, ut vel ea animus suspicetur, quae fieri posse nemini alii videntur; quod idem in iis conspicitur, quae a diis Prometheus metuit. Nec vero homines ejus praesidio orbati ea non sunt conditione, quae suspicionem suspicioso animo moveat. Ae- cedit, quod verba are ric d& AAoc, quum eos, ad quos spectant, non ipso notent nomine, ne eandem quidem vim habent atque antecedentia i⁸ Jeéc. Denique similia huic sententiae ea sunt, quae leguntur inde a v. 115. usque ad v. 127. 1

A conjecturis igitur hunc locum defendi. Videamus nunc, utra lectionum, ax*e an*τοe, praeferri debeat- Quae res quum hac ratione dijudicanda sit, ut ea eligatur, ex qua alteram ortam esse vero est simile, axjrore restituendum videri potest, quippe quod a vulgari non solum metrico, sed etiam loquendi usu sic differat, ea ut possit vulgatae lectionis causa haberi. Neque enim est, ut rationi id repugnet, aut nihbil alibi legatur simile. Nam est formula loquendi(de metro enim non est cur dicam), quae