Aufsatz 
Commentatio de Sophocle imitatore Homeri
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De ea, quam primam fecimus, affectuum varietate teste uta- mur Oedipo Coloneo. Qua in fabula non tantum mutnae caritalis amorisque indiciis nostras mentes allicit, verum ctiam illectas repellit infandis facinoribus et diris imprecationibus, ut laus ejus ap. Cicero- nem, tanquam mollissimi carminis, ex parte tantum vera sit. De Finn. V, 1. Probe autem distinguenda sunt hujus asperitalis et gradalio et incrementa. Ascendit enim poëta ab Oedipo tranquillo viatore(v. 5.) ad tur- batum speculatoris interventu, qui senem a loco, in quo mori fatale erat, amovere conatur(v. 36.). Surgit animi commotlio cum nominis et generis(v. 222.), tum peccatorum invite commissorum memoria(v. 520. sqd.); auget iram Creontis consilium, ereptis filiabus, patrem infir- mum abducendi(v. 732. s-q.). Commotissimo denique animo est cir- citer Polynicis, impii filii, adventum, ut post longum demum silen- lium(v. 1273.) in diram devotionem erumpat(v. 1385 sdd.). Ubique tamen his tristibus, ut spinis rosae, sic mitia laetaque immiscentur, Furiarum preces(v. 84.), Ismenae agnitio(v. 321.), adventus Thesei et miseralio(v. 555. sd.), filiac insperato a Theseo reductae(v. 1 100.), vota pro Thesei atque Atheniensium incolumitate(v. 1514. sdc.). P dtremd sequitur Oedipi descensus ad inferos, quem fulminibus et tonitribus significatum a scena ablegavit, ne sacra ac recondita adspectu profana- rentur. Jam quum in hoc mytho interpretibus non plane expeditum certumque esset, cur exsecratus pater tam dira irwectione filios fuisset: qua de re alii alia et vix credenda narrant: Sophocles certe tam ap- te disposuit omnia, ut partim ex probitate et innocentia patris injuste a filiis expulsi, partim e commoltiore animi statu tota illa controversia exsolveretur. Cff. Herm. ad O. C. v. 1377. E. L. de Leutsch The- baidis cyclic. reliquiae p. 36. sqq. Reisig. Enarrat. p. XXI.

Porro in affectibus, quos Graeci aνν vocant, describendis, vix di- ci potest, quam sit in hoc genere verus et suavis Sophocles. Quum enim Aeschyli oratio antiquior sit, et quaedam horridiora verba, ut prisco Catone offecit posterior urbanitas Romana: sic Sophoecles Lüne his sesquipedalibus verbis non nisi de hominibus animo comme is, Auod sciam, utebatur. Atque fecit id quoque Homero AnctDue. Quis enim eorum, qui haec minora animadyvertunt, non tristitia afficieba-

r