Aufsatz 
Commentatio de Sophocle imitatore Homeri
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

tura, quam Graeci oinoνονμαeν appellant, studiose Homeri carmina, in- que primis Iliadem respexisse, eamque tanquam exemplar imitatum esse. Sive attendis animum ad fabulam simpliciter sensimque divulga- tam, ut nasci magis, quam enarrari videatur, sive ad affectuum varie- tatem, qua distinctae et quasi variis coloribus depictae fabulae sunt, sive ad Chori officium ejusque cum actione conjunctionem: ubique tibi occurret Sophocles multa et studiosa Homeri lectione nutritus. Alque de simplici naturaeque conveniente tractatione et singula- rum partium et universi dramatis satius esse duximus silere, utpote de materia, quam summi pulchritudinis existimatores sibi sumpserunt, Reisigius Enarrat. p. XIII. sqq., Gruppius I. 1. p. 450., Wüllnerus 1. I. p. 37., Wunderus, alii: hoc solo addito, tantum Nostrum distare jejunitate et fame Aeschyleae actionis, quantum a ridicula Euripidis ubertate atque copia prologos scribendi, jam pridem Aristophaneis elusa facetiis Ran. 1203. sqq.(Herm. Praef. El. p. IX.): perfectio- nemque suam imprimis eo nactum esse, quod Homeri instar audito- res in medias res non secus ac notas raperet. Quam regulam libere pronuntiatam ab Horat. Arte 149., quamque Reisigius in Enarratio- ne Oed. Colonei, Praestantissimae fabulae p. XIII. extr., digito mon- stravit, Homerus jam conatus est levi quadam nota significare, arti- culo nimirum ad Xouνσeνν II. I, 11. adjecto. Quamquam Matthiaeus jlle prudentissimus grammaticorum tam longe non modo ab Homeri consilio, sed ab epica etiam poësi aberravit, ut Atticam hoc loco po- testatem ärticuli defenderet, clarum quum sit, et Aristarchi judicio fir- matum, articulum idcirco demonstrativa potestate adjectum esse, ut sacerdos ille ex mediis rebus apprehensus, ut primaria caussa irascen- tis Achillis proponeretur.

Porro quod Aristoteles Poët. c. XXIV. 5. 7. Homero laudi tribuit, quod varie afficeret auditorem, orationemque dissimilibus distingueret episodiis, idem valet de Sophocle, qui partim ita administrabat affe- cius, ut tristia laetis, dura mollibus exciperentur, partim cum quovis affectu diligenter enunciationem adaequabat, ut hac observatione d

phuuug a veteribus appellaretur. Lessing. Leben d. Soph. p. 158.