— 10—
vires, ut Centimani, Cyclopes, Titanes, Gigantes, omneque genus illud terrestre, quod vi sua confisum, cf. Ag. 169(rauα 39§d Ge. B9909) rerum natu- ram atque ordinem subvertere minabatur. Cum autem et ipsa Tellus et qyuiequid tegeret, obscuri quid ac formidolosi haberet, factum est, ut etiam quae certas quas- dam et immutabiles hujus naturae leges tueri et ad animum quoddammodo pertinere viderentur numina prisca, veluti Necessitas(Ayd⁴*μ), Fatum(Aloa), Neme- sis, Parcae(Moiga¹), Furiae CEHuvúεs) obscurae terribilisque esse naturae, et caeco quodam rigidoque modo mundum gubernare crederentur, nullum clemen- tiae, nullum ulli rationi locum concedentes. Non igitur veram animi liberi reprae- sentabant indolem et copiam, sed singularem quandam ac definitam legem et rati- onem, quae mundum atque hominum fata regere videretur, indicabant, et, si accu- ratius attendas, nihil sunt, nisi ejus ipsius rei, cujus patroni habebantur, ut Noxa noxae, Fatum fati, Necessitas necessitatis, notiones et simulacra; unde etiam fit, ut in multis scriptorum veterum, etiam Aeschyli, locis dubium sit, utrum numen ipsum, an rem cujus caussam illud agit, intelligi velint. cf. e. c. Choeph. 902. 1066 (névos AT**) Pers. 103.
Sicuti autem notione sua a novis diis ita sunt diversa numina prisca, ut iis sae- pissime opponantur. cf. Prom. 149— 151. Suppl. 151— 158. Eum. 157. 764 ss. 794 ss., sic etiam eorum domicilia a novorum deorum, qui et Olympii dicuntur, cf. Suppl. 158, sedibus sunt sejuncta. Tartaro enim, in quem Jovis fulminihus dejecta sunt, occuluntur, omnique cum superis diis commercio sunt interdicta, cf. Prom. 219— 221. Suppl. 152 s. et quae de se ipsis tradunt Furiae, Eum. 340 s. 353— 355. 374— 377. 385. 8. 824. s. 856. s. Nihil autem iis restat potentiae, nisi quod Ju- piter, qui simul ac rerum potitus est, omnia ex suo arbitrio distribuit munera, ef. Prom. 228— 231, iis concessit. cf. Lum. 350. s. Ag. 55— 59. Choeph. 372 et Klausen Theol. Aesch. p. 54.
Diversa est ratio novorum deorum, quorum summus est Jupiter. Hi enim, et. corporis et animi variis virtutibus ornati, ad humanam magis conformati sunt natu- ram, ita tamen, ut his ipsis virtutibus longe homines vincant. Non igitur ad singu- larem quandam notionem vel naturae legem, ut prisca illa numina, sed ad liberi animi veritatem pertinebant. Ut autem latius eorum patebat animus, variis non so- lum virtutibus praeditus, sed variis etiam studiis obnoxius, ita facilius ignoscebant, sicubi homines, acerrimis cupiditatibus animique motibus correpti, delinquerent; qua in re longe discrepabant a prisca deorum stirpe, qui cujus notionis vel legis


