— 11—
essent patroni, ejus erant tenacissimi, nullam praeter illas legem agnoscentes, of. 0. Muellerum ad Eum. p. 181 et 182. Clementioris hujusce novorum deorum ani- mi luculentissima exstant testimonia. Hic enim est, qui eos, Jovem certe servato- rem(σπνπενρο), Ixionis parricidae olim misereri fecit, cf. Eum. 431. 703. s. et schol. Pind. Pyth. 2, 71, hic, qui Apollinem permovit, ut Admeto vitam prorogare studeret, Eum. 709— 712, hic denique qui eos impulit, ut Oresti misero in caussa capitis adessent eumque liberarent in pari suffragiorum numero. Ingens hocce au- tiquiorum juniorumque deorum in moribus discrimen mirifica plane arte descripsit Aeschylus, opponens, in Eumenidibus, austeras istas Furias Minervae, cujus unum- quodque verbum mitissimi ingenii est testimonium. cf. e. c. 412(M τα τα võni ν τ εᷣσρμα ri Ooyi*s;) 416.721. 726(viεαε⁵ 5'O9S„„,'A„ 1c οs 99*.) et 780— 1013, ubi terribiles istas Furias egregia oratione sua adeo permulcet, ut omni ira omissa, et benevolae adeo(νρονes, Eum. 974. 1012. IXοο—Hᷣά eu9Ggovéc. 1022. Eoteνdèe) ex irascentibus(dyε „EOνννεονυ) factac, fausta omnia Atticae terrae precentur.— Benevolentiae autem Olympiorum hoc maximum putabatur esse documentum, quod, quibus virtutibus ipsi essent praediti, iis homines quoque ornare studerent atque etiam, ubi ad rerum na- turam pertinerent, id tantum agerent, ut variis cjus donis, veluti frugibus, vino- pulchritudine, hominum vitam ornarent.
Ili igitur dii mitiores et, ut ita dicam, humaniores in utroque, quod cum pri- scis diis exarsit, certamine— priore, quod Jovi cum Titanibus de potentia, poste- riore, quod de justitiae genere erat,— victoriam retulerunt, sed eam victoriam, quae priscorum deorum potentiam ac jura nequaquam prorsus abolens, sed tantum ooërcens, clementiae ac benevolentiae locum concederet, feliciorisque aevi exsiste-
ret pracco.
Superest, ut demonstremus, quanam sua virtute ex tanto antiquorum ac novo- rum deorum grege hosce potissimum deos, quos in Orestea vel in conspectu posuit i. e. Furias, Mercurium, Apollinem et Minervam, vel saepius commemoravit, ut Jovem, elegerit ud certamen hocce conficiendum, et ut deorum non solum, sed etiam hominum in hacce triologia exhibitorum, ingenium et mores describamus; qua in re summa Aeschyli ars cernitur.
De Furiarum ortn, potentia ac virtutibus non est quod disseram. Quales enim Aeschylus eus finxerit, dilucide exposuerunt Klausen in theologumenis Aeschyli pag.


