Aufsatz 
Pauca de Orestea Aeschyli
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9.

locis illarum legum tribuitur patrocinium, cf. Ag. 1424, ubi simul cum Noxa et Fu- ria illam obtestatur Clytaemnestra tanquam eam, cui in filiae ultionem immolaverit Agamemnonem, Choeph. 59 63. 307 311, 938 941. Eum. 501. 506. 772. 802. ect. Sed primum notandum est in universum, Graecos non ubivis prisca illa nu- mina a juniore deorum stirpe satis accurate secrevisse. Qualis enim haecce est pri- scorum deorum, Furiarum inprimis, cum Dica, ejus similem rationem inter Cere- rem et Furias intercedere auctor est O. Mueller(ad Eum. versionem P. 163 ss.), similem etiam Proti, prisco deo, cum Venere esse conjunctionem, monet Klausen in ceusura illius libri(cf. Ephemerides antiquitatis studio dicatas 1834 p. 340). The- mis autem cum Prometheo in ipso antiquorum deorum cum Olympiis certamine hisce opitulatur, cſ. Pyom. 210 223. 439 ss. Memorabile antem est, in omnibus fere Oresteae locis, ubi Justitiae vel Dicae fit mentio, hancce deam ad antiquiorum numinum naturam conformari atque a Furiis, quasi ad ipsarum familiam pertineat ac plane secum faciat. adeo opponi novae deorum genti, cf. Eum. 50I. 506. 526 530. 772. 802, ut paene oblitum esse Aeschylum ejus originem possis opinari. Sed inde ridetur haecres esse exblicanda, quod Furiae, Justitiam a suis tantum partibus stare habent persuasun, novos autem dcos et in universum praeter fas et jus imperio Potitos esse, Eum. 156(Toανοι τσσα 8 G0¹ ve τενρον Seο αρᷣασ τοd ντνεις 70 y diae AXLE0) et Orestem injustissime justae poenae sibique velle eri- here venrent⸗ cf. Eum, 144 149. 165.220. 315 319. 764. ss. 794 ss. 830 s. Denique Dica in universum est dea justitiam tuens, Furiae autem aliam justitiae partem nec agnoscunt nec cognitam habent, nisi quam ipsae ratam faciunt, i. e. eam, quae nullins omnino rei vel caussae, facinoris culpam minuentis, ratione ha- bita, sontem punit hominem.

Quum autem tota Oresteae fabula non nisi antiquorum ac novorum deorum ea, quae in Orestis caussa dijudicanda exoritur, pugna atque contentione ad exitum rectum adduci potuerit, utrorumque natura et conditio accuratius etiam, Aeschylo duce, de- scribenda erit. Antiquorum deorum nomine notantur omnia, quae ante Jovis imperium exstiterunt, numina. Quae cum, Aeschylo certe auctore, Choeph. 125. (Taia ra Täva Tiαετεέετεα) et Prom. 90(raνμριQςσ Tij) omnia* e Tellure, Chaus prisci filia, originem repeterent, hujus etiam naturam referebant; cf. Klausen Theol. Aesch. p. 28 ss. Pertinent igitur ad naturae varias partes ac

2) Consentit Apollodorus, I, I, paullo discrepat IIesiodus 115 88., alii aliter sentiebant,

2