Aufsatz 
Pauca de Orestea Aeschyli
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12 2

religione et in civitate qnaerebatur. Quod cum nee dii isti prisci, nee civitas, non- dum certis legibus satis firmata, possent praestare, et ad alios deos clementiores et quasi humaniores paullatim se converterunt Graeci homines, et illud vindictae genus ad certas lenioresque leges revocare studuerunt instituendo Areopago; quod ipsum quoque deorum recentiorum benerolentia evenisse posteri crediderunt. Quae autem priscorum istorum numinum pertinax cogitabatur esse natura, fieri sine cer- tamine non potuit, ut ipsa quidem potentia sua ac jure cederent, novi autem dii novaque instituta in suum suorumque institutorum locum succederent. Hujus certa- minis partem aliquam primariam in Oresica ante oculos nobis posuit Aeschylus no- ster. Nulla enim re beneſicii illius magnitudo, recentiorumque deorum egregia be- nevolentia melius celebrari potuit, quam si priscum illud jus ipsum omni, qua fieri potuit, ratione ac dignitate defenderetur et tota illa actio dilucide exponeretur, in qua dijudicanda prisci et recentiores dei inter se discrepantes, de jure suo atque auctoritate disceptarunt, dum priscas istas leges non plane quidem abolendas, sed cum clementia servandas esse intelligeretur. Exposuit igitur, quomodo post excita- tas in domo Pelopidarum Atrei Thyestisque diris facinoribus Furias geniumque il- lum ultorem(AX.⁴emςρσmα*, qui scelüs scelere puniens, toti, in quam irrupit, fa- miliae minatur interitum, Agamamno quoque, cf. Ag. 218. ss., simile piaculum con- traxerit. Immolavit enim ſiliam Iphigeniam, ut Trojam posset navigare, punitur Clytacmnestrae immani ſacinore, quae ut ſiliam ulciscatur, maritum trucidat reg- numque et thranum cum Aegistho adultero occupat, recusans fugam omnemque sce-

leris expiationem, cf. Ag. 1403 1429 ct O. Mueller ad Eum. pag. 126. ss., ac

speraus, sceleris fructum se Ppercepturam. At non datur ultionem effugere! Ipsa quoque morte multatur ab Oreste ſilio, qui idem, taeterrimi criminis, matricidii, reus, e deorum hominumque priscorum sententia summis poenis est conficiendus. Per mareée et terram exagitant enm Furiae, petentes, postulantes, ut par pari referatur, matris sanguis ut filii sanguine luatur. At intercedunt pro illo recentiores dii, Apollo, Minerva summumque Jovis numen, commiserantes tristem hominis fortunam. Ore- stes igitur is est, in quo veterum ac recentiorum deorum lis ista dirimitur. Truci- davit matrem, verum est, sed cam, quae patrem ipsius, maritum suum, interfece- rat, trucidavit patris amore atque Apollinis permotus auctoritate, eodem facto pius et impius idem. Judicio a Minerva instituto obsolvitur reus, deorum juniorum cle- mentia, humanitate ac sapientia, Areopagique aequitate. Finita igitur caedium ista- rum cruenta serie, clementia divina succedit in locum dirae istius justitiae, quae facti tantum, non autem animi, quo id perpetratum erat habebat ullam rationem.