Aufsatz 
Pauca de Orestea Aeschyli
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

Ciementiae divinae viotoria de immani isto jure, exortaque ex tenebris lux fclicitatis argumentum est Oresteae.*)

Egregia autem ac vere admirabili arte Aeschylus ita omnia disposuit, ut summa Minervac sapientia non tam victae quam reconciliatae terribiles istae Furiae Atticae terrae quot antea mala, nunc tot bona ac fausta precentur. Ecce ergo dis- sipata est prorsus miseriae nox, sedatae deorum egregia sapientia, clementia, beni- gnitate, terribiles istae turbae, quibus mens ac vita Graecorum antiquitus corripieba- tur, restituta, non soli domui Pelopidarum, sed omnibus omnino Graccis, qui aut

viderunt aut lectitaverunt egregiam hancce fabulam, tranqvillitas ac felicitas! Nonne

dicere possis, quod Christus humano praestitit generi, idem quodammodo hujusce egregii poëmatis sententiam Gracecis hominibus praestitisse aut praestare studuisse ²2

Vere autem istud, quod dixi, discrimen inter antiquiorum ac posteriorum actate deorum hominumque animos atque instituta intercessisse, jam ex Aeschylo ipso, in- primis e nostra trilogia, erit demonstrandum ejusque natura accuratius describenda.

Dicam primum, qualia, teste Aeschylo, prisci aevi fuerint instituta ac judicia de re-

bus humanis,**) tum de diis priscis ac novis quaedam adjiciam.

Cernitur antiqniorum institutorum(T⁶ν ν⁶ αι τa λμααςν Eum. 765. 795.) natura in tristi illo justitiac genere, quod, ut supra jam dixi, par pari referre, cae-

*) Quum hancce fabulae esse sententiam censeam, non idcirco negabo, etiam alia quaedam innuere voluisse sibique proposuisse Aeschylum in hacce fabula componenda. Est enim haec praestantissimi cujusque operis artiſiciosi conditio, ut praeter eam, quae ejus pri- maria est, notionem sexcentas etiam alias, cognatas illi, in animo spectatoris auditorisve excitet. Perspicuum igitur est, praeter poëticam, politicam etiam quundam rationem duxisse Aeschylum in componenda Orestea, sed bene cavit, ne prorsus aberra- ret ub re ipsa inque omnia alia abiret spectatoris animus. Celebrare voluit patriam ur- bem, omnium, quae infesta sibi invicem viderentur, conciliatricem, laudare foedus, tuns temporis eum Argivis ictum, cf. Eum. 281 283. 654 659. 718 763, inprimis auten commendare Areopagum ac cavere, ne hunc, deorum ipsorum justitia et elementia in-

stitutum, abolerent Athenienses; quod si nihilo minus fecerint, timendum esse, ne pri-

stinorum temporum. focda facinora redeant omnisque civitatis felicitas penitus evertatur.

cf. Minervae orationem Eum. 472 479 ct 667 ss. inprimis inde a v. 676 usque ad v.

692, quibuscum plane concinunt Furiarum ipsarum verba 480 551, praccipue 484531.

Practerca vide O. Muellerum ad Eumenidum versionem vernaculum p. 115121.

**½) De posteriorum Graecorum institutis nihil adjungam. Longior enim et de re notiore est disputatio.