— 4—
hominis animus, quam animo, agendi rationes ex sua tantum ipsius indole ac vo- luntate repetente. Id evenit heroicis istis temporibus. Ubi enim civitatis certae leges nondum sunt constitutae, ibi omnia in singulorum hominum ponuntur arbitrio; quod ad poësin sane eos facit accommodatissimos. Sed tamen, quae huic arti apta sunt tempora, non cadem sunt felicia. Nam qui nullis legum coërcetur limitibus, is ad mala plerumque quam ad bona erit proclivior, effrenataeque se dabit libidini. Hinc variae injuriae, caedes et quaevis scelera oriuntur.*) Sed qui innatus est ho- mini justi sensus postulare antiquitus videbatur, ut nulla culpa esset impunis, sed par pari referretur, injuria injuria propelleretur, caedes caede cjus, qui sceleris fuerat au- ctor, puniretur. IHoc antiquissimum justitiae genus, haec omnium legum antiquissima lex est, omnibusque, qui nondum certam civitatis judiciorumque sanxere normam, communis populis; obtinuit apud Graecos antiqnissimos et Judaeos, cf. 4. Mos. 35, 9— 34, et 5. Mos. 19, 18— 21, ut nunc etiam obtinet apud Arahes, Aethiopes alios- que populos incultos.*†) Apud Graecos antiquos ubi mors per scelus alicui erat illata, sanctissimum ejus, qui occiso genere erat proximus, habebatur officium, ut cae- dem eaede ulcisceretur. Quum autem ipse quoque a Consanguineis ejus, quem ul- tus erat, vi aut insidiis peteretur, scelus scelere jungebatur, nec erat caedium finis dum essent, qui illas possent ulcisci. Ac ne in diis quidem Graecis priscis erat praesidium. Illi enim ipsi, ut Furiae, hanc legem tuebantur, ad interitum dantes quicunque sanguine humano se polluerat. cf. Aesch. Eum. 255— 267 ed. Schnete: 1800. En dirus hujus instituti cxitus, en infelicissimae gentes, quibus nullus nisi in morte gentisque ipsius interitu miseriae finis erat sperandus! Intolerandum vi- debatur tam atrox institutum mitiori seriorum Graecorum ingenio: pracsidium et in
*) Idem nostris etiam femporibus, candemque ob caussam, apnd Asiae populos, Arabes inprimis. usu venire auctor est Wood.(Essay on the orig. genius and writings of Homer, Lond. 1775 pag. 161. s.) De Africae et Australiue gentibus idem constat.
*) Unum afferre liceat exemplum. Damosellus Gallus, qni nuper in Arabia iter fecit, Ara- bum vidit hominem, qui, ut injuriam ab alius cujusdam. gentis Arabe ac SSptarn zilci. sceretur, per duos annos apud omnes Arabiae gentes vagatus erat, illum investigaturus. Adjicit Damosellus, in illis regionibus bella esse gentilicia, quae Plura Jam AurAvEriu saecula. Quicunque enim Arabs moriatur, priusquam ultus sit injnriam Wrereinn 3 familiae vel amicis poenas illius ab cjus auctore esse repetendas, nec cessare u lonem ante, quam omnes injuriae sint expiatae.


