Aeschylus poëta duum summo ingenii sui vigore abreptus multa audaciore atque insolito modo protulerit ac maximam temporis iniquitate labem contraxerit, diffici- lior sane est intellectu, quam qui a juvenibus minus linguam graecam et artem cal- lentibus penitus possit percipi, ob eamque caussam in gymnasiis nostris legi atque explicari jure vetitus. Sed tamen idem, qui a juvenibus in litteras incumbentibus legatur iterum atque iterum dignissimus est, utpote qui non immensa tantum arte sententiarumque gravitate ac sublimitate excellat, sed morum etiam integritate et severitate, ac summa erga deos patriamque pietate, pulchri honestique egregie nos perfundat amore. De hoc igitur homine aeque ac poeta egregio pauca scripturus, hoc inprimis assequi velim, ut juvenes nostri, absoluto scholae curriculo, absolutum etiam esse et esse debere graecarum litterarum studium non modo non opinentur, sed, earum admiratione perfusi, accuratius etiam, ac nunc potest fieri, eas perspi- cere studeant.
Graeci poëtae carminum suorum praestantissimorum argumenta petierunt ex tempore heroico, non idcirco tantum, opinor, quod prae temporis longinquitate rerumque dubia fide animo magis possent indulgere, aut quod heroes illi deorum, in quorum honorem ludi celebrabantur, majestati magis viderentur convenire, sed, ni fallor, hanç etiam inprimis ob caussam, quod nulla fere re magis delectatur


