Aufsatz 
Fabularum Aeschylearum adhuc superstitum argumenta addito breviter consilio, quo singulae scriptae videantur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

ejusque altercatio cum Clytemnestra, quae causam caedis exponit et Iphigeniam crudeliter quidem sed juste mactatam esse contendit. Laetus denique foras egreditur Aegisthus, qui, choro caedem ei exprobrante, iratus quidem, admonitionibus vero Clytemnestrae mitigatus domum intrat.

In Coëphoris(T7 éostv, unde virgines chorum constituentes Choëphori diotae) Orestes una cum Pylade Argos reversus cincinnum Inacho fluvio ad gratiam pro nutri- mentis referendam, sacrat, alterum luctus et honoris causa patris tumulo imponit. Electra soror, his interim secedentibus, cum ancillis ad eundem tumulum veniens, Clytemnestrae et Aegistho male imprecans, e cincinni vestigiorumque forma Orestem hic affuisse opina- tur. Accedit frater, et magno cum gaudio agnitus, necem Agamemnonis sese ulturum promittit. Zumto habitu viatoris e Phocide Dauliensis primum Aegisthum in aedibus, deinde ipsam etiam matrem Clytemnestram occidit; furis vero maternae caedis causa agitatus, Delphos profugiens in Apollinis tutelam se tradit.

Fabula Eumenidum tertiam quasi partem Orestiae complectitur, prologum agente Pythia, templum Apollinis Delphici vaticinandi causa ingressura; Orestes tandem piaculo caedis maternae, cujus causa a furiis agitatur, Apollinis et Minervae consiliis liberatus exhibetur. Prima pars tragoediae Delphis, altera Athenis agitur. 3

Omnium ſere trilogiarum a tragicis conscriptarum haeo una, Orestiae nomine, omnibus partibus absoluta, ad nostram usque aetatem pervenit. Non in omnibus, uti in hac trilo- gia actio continua repetitur, sed saepius vel duae ejusdem argumenti fabulae junguntur vel plane diversum in singulis tractatur argumentum. In hisce vero tribus, in Aga- memnone, Coëph. et Eumenid. hic fere rerum ordo continuatur. Caede Agamemnonis per Aegisthum et Clytemnestram perpetrata, Electra prodit, choro virginum eam comitante, ct Clytemnestrae jussu, ad expiandos Agamemnonis manes, inferias ferente. Dum hae rerum conditionem summo cum horrore sceleris commissi exponunt, Orestes cum amico Pylade accedit, patris mortem, hortante Apolline, ulturus; a sorore vero agnitus de inter- ficienda matre ambo consilia ineunt. Choro postea, solertiam hominum celebrante consi- liaque haec approbante, foribus exit Clytemnestra et Orestem, ficto de ejus morte nuntio decepta, laeta hospitio excipit. Aegisthus deinde ex agris revertitur et cum ipsa Clytem- nestra in aedibus occiditur. Nunc vero Orestes, cum eum ut matris occisorem Furiae per- sequuntur, ad Apollinis aram conſugiens, Dei auxilium invocat;(in initio tBertiae, Eumenid.

fabulace) Apollo supplicem miserum non repudiat, furiis sopitis copiam ei facit auſugiendi,