5
easque expergefactas templo protinus abigit. Hae autem Orestem mox Athenas secutae, aram Minervae, quam ille amplectebatur, attingere quidem non audent, incantatione vero in furorem eum conjicere conantur, donec Minerva superveniens, certior facta de hac re, eam Areopago, cujus auctoritatem in hac fabula inprimis laudasse videtur poëta, dijudi- candam committit. Areopagus, choro frustra renitente, immo omnium et divinarum et humanarum rerum eversionem instare contendente, siquidem matricidae, Orestis causa vicerit, tamen eum recipi jubet in Deorum hominumque gratiam, Minervae mandans, ut Furias mitiget. Minerva denique ad eas placandas aram ipsis et sacra Athenis constituit, ab eoque tempore Luuevideg, propitiae, vocatae sunt.
Ouinta Aeschyli tragoedia, Enre amt Gibœg, quae ab Aristophane*)„AOsO Aεεν nominatur et de qua in Plutarcho***)„non Bachi sed Martis foetus essec dicitur, propter spiritus bellicosos maxime laudatur. De bello ante Thebas nempe agit, et de mutua caede fratrum Eteoclis et Polynicis, ex incestu Oedipi cum matre Jocaste prognatorum; summa rei ab initio nititur in describendo pugnae apparatu, quam fratres, de imperio litigantes, inter se ipsos et agmina sua utrimque inituri sunt.— Aeschylum ducum, qui ad Thebas ceci- derunt, numerum ad septem redegisse, cum plures fortasse fuerint, tradit Pausanias in Corinthiacis,*s*) unde tragoediae nomen. Thebis ab Argivorum exercitu oppugnatis, mulieres Thebanae, quibus chorus constat, metu ac terrore perculsae, calamitates, quibus oppressas se vident, deplorantes, Deorum Dearumque opem invocant., Mulierum vero harum clamore quum Eteocles, rex Thebanorum, civitatem gravius perturbari sensisset, accedit, cum illis colloquitur et eas gravi oratione a lamentationibus abstinere jubet. Hae tranquilliores se posthac futuras promittunt; eo vero discedente vociferationes suas iterant et augent. Princeps opportune redit, nuntioque acoepto de hostium exercitu et de superbo incessu ducum, consilium aperit suum, dicens singulis hostium qucibus fortissimum quem- que ex suorum numero se delecturum, cum Polynice vero fratre se ipsum certamen singu- lare initurum esse. Ab impio hoc consilio chorus frustra revocans eum, ad pugnam ſestinantem flebili cantu prosequitur, timere se dicens, ne diras, quas Oedipi filiis impre- catus erat, eventus sequatur. Mox supervenit nuntius, urbem quidem periculo liberatam, Polynicem vero et Eteoclem miserrima morte, mutua caede, concidisse narrans. Acceden-
tes post nuntium sorores caesorum fratrum cantico lugubri excipit chorus.
*) Ran. v. 1019 **) Symposion VII. 10. **2) Pag. 156. edit. Kühn.


