3
descriptio proelli Salaminii“) e. s. p. Nullum denique aliud fabulae argumentum Athenien- sium animos magis allicere potuit, quam viœtoria haeo de Persis nuperrime reportata.
In Agamemnone, fabula eodem quo Choëphori et Eumenides anno acta Olymp. LXXVII. 4. reditus atque caedes Agamemnonis describitur, et iam Homerus,**) Aga- memnonem a Clytemuestra ejusque adultero, ι quodam in desertam insulam prius deportato, eodem occisum esse, quo in patriam redierit die, citato loco narrat.— Uxor nempe Agamemnonis, Clytemnestra, qudcν seu speculatori in regii palatii tecto manda- verat, ut diligentissime signum observaret, quod, expugnata Traja, Graeci ignibus accensis edituros esse constiluerant. Adulterii enim causa cum Aegistho, cujus fidei uxorem, libe- ros totamque rem domesticam commiserat Agamemnon, facti verens, ne poenas daret marito, de ipso, a Traja redituro, interficiendo consilium ambo ceperant. Speculator hio faces in proxima specula ad Arachnaeum, collem Argis vicinum, in quo octava fuisse dicitur excubiarum statio, accensas conspiciens, protinus ad Clytemnestram pergit, laetum, uti putat, hoc nuntium ei allaturus. Aeschylus enim animum hujus speculatoris Aga- memnoni benevolum ac fidum exhibet, quamvis Homerus ipsum duobus talentis corruptum dixerit.
Senes, qui chorum constituunt, praesidio urbis relicti, nunc in scenam prodeunt; pre- cantur, ut omnia in bello feliciter eveniant, et Clytemnestram postremo alloquuntur, quae ipsis Trojae expugnationem nuntiat. Anxii vero de novo quodam infortunio Agamemnoni ex civium vel ex Deorum invidia fortasse imminente, verentesque, ne Clytemnestra nimis credula de victoria triumphaverit, acquiescunt paulisper in adventu Achivorum praeconis, qui quidem Trajam dirutam, regem vero salvum mox adfuturum confirmat, de Menelao, quid ei contigerit, nihil certi scire ait. Paulo post Agamemnon, curru vectus, Cassan- dram, Priami filiam, vaticiniis inclytam, captivam secum ducens advenit. Diis primum gratias agenti obviam procedit uxor, rogans, ut aedes jam invisat. Cassandra, quum e curru descendisset, Apollinem inclamans, caedem Agamemnonis obscure vaticinatur, choroque deinde vehementius instanti clare jam denuntiat, Agamemnonem ab uxore et ejus adultero mox necatum iri, universae denique regiae stirpis suumque ipsius interitum praesagit, necem et sibi dicens a Clytemnestrae manibus imminere; Orestem tandem suo tempore poenas sumpturum vaticinatur. Agamemnone interfecto, sequitur dialogus chori
*) TIIOkey ενν, ꝗſooν etc. v. 351.
**) Odyss, 1. III. v. 270 etc, et v. 303. 1*


