Aufsatz 
Fabularum Aeschylearum adhuc superstitum argumenta addito breviter consilio, quo singulae scriptae videantur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

cum res in regia Persarum agatur, chori lamentationes parum interruptae ad drama heroi- cum vel carmen lugubre magis pertinere, quam tragoediae speciem exhibere videantur. Apud Athenienses ſabula haec acta est Olymp. LXXVI. 4. et ad trilogiarum usum con- juncta fujt cum Phineo et Glauco Potniensi, quibus satyricum etiam drama, Prometheus, annexum erat, ut tetralogiam illam dicere possis. Hac ratione fortasse, ut videtur, miscere in hoc poëmatum genere seria cum ludicris, mediumque tenere poéta voluit inter tragoediae severitatem, et comoediae priscae dicacitatem.

Personae dramatis, practer chorum, quatuor sunt: Atossa, Darii vidua et mater NXerxis, nuntius, testis rerum in bello gestarum, umbra Darii, quae ab inſeris citata magnam dramati addit gravitatem; et Xerxes, qui ex bello reversus tragoediae denique facit finem, ad ciendos affectus terroris et miserationis comparatum. Fabula Susis ante regias aedes agitur. Senes, qui chorum constitunnt, viri summo loco nati, quibus Xerxes, Graeciae exercitu illo ingenti mari terraque bellum illaturus, omnes res publicas et priva- tas domi demandaverat, initio declarant, qui sint et quid rerum gerant; nomina populo- rum, qui regem ad pellum secuti erant, eorumque ducum recensent, de fortuna regis et regni solliciti, ne Dei alicujus invidia, quanquam innumerabilis sit exercitus, magna tamen clades Persarum pararetur. Atossam, matrem NXerxis, supervenientem, somniumque regi infaustum enarrantem, exhortantur iidem, ut Diis supplicet, et Darium, cujus spe- ciem noctu vidisset, precibus sibi propitium reddat. Nuntio non ita multo post accur- rente, totumque Persarum exercitum deletum esse clamante, chorus gemitus tollit lamen- tabiles, et canticum flebile, moeroris Plenissimum, sententiisque insigne edit. Senibus iterum precantibus, ut propitii mortuos ad inferos deducant, Atossa inferias regis Darii manibus offert. Redit nunc ab inferis umbra Darii, precibus chori exauditis, et in tumulo stans colloquitur cum choro et cum Atossa, docens, quae adhuc immineant calamitates, et qua ratione eas in posterum evitent; senibusque praecipiens, ut monendo Xerxem revertentem corrigant, matri vero mandans, ut blandis verbis eum consoletur.*) Regis parente chorus laudes et merita ejus, dum adhuc in vivis esset, recolens cele- miscetque quaerelas suas chori

umbra dis brat. Advenit tandem Xerxes, desperans de rebus suis,

de fortuna adversa lamentationibus. dramate plura narrantur, quam aguntur, magnam tamen narra-

Quamquam hoc i

tiones hae vivacitatem ei gravitatemque praebent; e. g. somnil enarratio dilucida,**) .

*) Aurov 8vνG G0r ττ ⁶νον 1⁶ν⁶⁸.

**) IIoAAots Hdr*ε νυννμνές ο 6*εμερόάοσ brεια v. 174 et rel. ed. Schüts, Halae 1811.