—”wP—
Ca p à ZII.
De codicis rarisini indole.
Postquam igitur iam eo adducta est disputatio, ut de cuiusque tum generis tum libri indole atque auctoritate quaeratur, initium faciamus ab eo libro, quem cum nullo alio fa- miliae societate coniunctum esse diximus, codice Parisino; de quo diversa sunt virorum doctorum iudicia. Quum enim Hauptius p. 118. eum nulli libro cedere indicasset, virosque doctos quod eius fidei non plus tribuissent miratus esset, Ahrensius p. 5. vix ullo loco, ubi ceteri corrupti, hunc codicem bonam lectionem praebere, saepe insulsi grammatici vestigia habere pronuntiavit. Utraque sententia veri aliquid continet et quo defendatur habet. Sunt enim sane quaedam exempla, quae importunam correctoris sedulitatem arguant, nec tamen deficiunt eiusmodi lectiones, quae reliquorum librorum scripturis longe praeferendae videan- tur. Emendatricem autem manum ſacile in his locis agnoscas: v. 8.— ⁶e οοοσ pro accusa- tivo, quod qui scripsit, hoc epitheton videtur cum Alyi⸗rrou coniungendum putavisse. v. 90. d E1ι⁶⁴νν. 388. ö/αντοον, etenim spelunca quaedam tutius perfugium praebere vide- batur, quam astra. 423. τ wανi ßdigiνοαν εειινννααάιαςεν. 500. 10 90 α%, in quo antequam mihi de P. correctionibus constaret, rr⁴ 9ἀσοσς latere suspicabar, cuius glossema esset oõ 9ο%. 713. G0. 763. Asᷣerςσας ε, hoc scilicet graecum saltem vocabulum est. 779. doreνωαις pro G⁴ακꝙ⁴χςμ⁶ς quanquam utrumque bonum est. Cf. Etym. M. 150. I. 2. et 708. I. 23. Sed dοrdνα est usitatius vocabulum, quo Aeschylus etiam aliis locis usus est: v. 151. Ag. 849. 1062. v. 884.&rre? O? d᷑d o, sunt nempe Graeca vocabula. 1027. 9.α..κορν, quod explicationis caussa ab eo scriptum videtur, qui εκα ν a eeuν deriva- ret. Ad idem genus non qubito referre v. 245. 0ο, quod vereor ne Hauptius iusto cu- pidius arripuerit.
Hactenus Ahrensio assentimur; sed tamen is in universum de hoc libro iniquius iudi- casse videtur Hauptiique sententiam veriorem puto, qui quidem bonis illius libri lectionibus uti nescivit. Nam hunc ex meliore fonte quam reliquos derivatum esse primum ex eo in- telligitur, quod solus v. 740. habet. Deinde autem aliquot scripturas continet, quae aut ipsae reliquis libris corruptis veram Aeschyli manum referunt, aut certe ad id quod poeta scripserit inveniendum viam aperiunt. Huius generis scripturam ad v. 850. pertinentem Faehse ex hoc libro enotavitj quo loco quum in reliquis libris ebeldig æ οαꝛς legatur, quod et metro adversatur et propter ælvy formam Aeschylo non usitatam suspectum est, P. e'νναες praebet, monstrum quidem vocabuli, sed egregiam scripturam et ad verum
ilissima Seri. 1 2 7 2 5f... . eruendum utilissimam, Scripserat enim poeta 0νυνοςσ υνν(½ hα⁶χ‿ςασας, cuius explicatio est


