Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

Robortelliani librarius veram scripturam, quam P. servavit, coniectura invenerit; quam su- spicionem infra multis exemplis confirmabo. Altera lectio est v. 569. 20α μό quod in utrumque librum e scholiis irrepsisse puto. Multo probabilius est, Robortellum nonnulla, quae a M. abhorrent, ex Aldo recepisse, quamvis eius editionem acerbissime vituperet. Quanquam ne eius quidem rei certa argumenta exstant, quoniam in eiusmodi exempla verendum est ne idem cadat, quod de dνρ diximus. Accedit quod de M. scriptura saepe parum constat. Nam ego quidem minime dubito, qyuin plena huius libri cognitio magnam discrepantiae partem, qua nunc R. et M. seiungi videntur, sit sublatura. Sed longe plurima exempla, quibus horum librorum dissensio continetur, apertis coniecturis eius, qui Robortelli codicem scripsit, debentur. Hanc sententiam quum suo loco ita sim comprobaturus, ut omnis dubitatio tollatur, hoc iam pro certo ponere licet, codicem Me- diceum et eum, quo Robortellus usus est, ex uno eodemque libro transscriptos esse. Quae quum ita sint, hoc fere schemate librorum, de quibus disputavimus, cognationem illustrare licet:

MM. R. A. G. P.

Hinc facile perspicies, non verum esse id, quod Ahrensius p. 5. dicit, ubi Rob. cum M. conspiret, lectionem ubique fere antiquiorem ceteris putandam esse. Ubi enim hi libri consentiunt, habemus eam scripturam, quae fuit in. Longe gravior est iis lectionibus auctoritas, quae in M. et A. exstant. Ex his enim, quum non verisimile sit, a diversis hominibus variis temporibus eodem modo erratum esse, de β et consensu coniectura fieri potest; in qua convenientia multo plus ponderis inest, quam in unius auctoritate. Maior igitur fides iis scripturis habenda est, quae ad diversarum familiarum libros pertinent, quam iis, in quibus una ſamilia alii repugnat. Quoniam autem harum numerus longe est maior, ut de quoque loco recte iudicetur, iam hoc maxime agendum est, ut cuiusque fa- miliae dignitas atque fides exploretur. Hinc enim nostrum iudicium pendebit in talibus locis, ubi familiae inter se discrepant, variae autem lectiones per se pariter bonae vel certe tolerabiles videntur.