Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cap à᷑ TII.

De librorum, quibus Aeschyli Supplices continentur, familiis.

Accedimus iam ad antiquiorum librorum indolem explorandam; de qua re ut rectius faciliusque iudicetur, ante omnia id agendum est, ut pervestigata similitudinis atque diffe- rentiae ratione familiae quaedam constituantur. Idem argumentum breviter tractavit Ahren- siusde caussis quibusdam Aeschyli nondum satis emendati p. 3 6., cuius sententiam hodie a viris doctis(velut a Bambergero in Praef. ad Choeph. p. VI.) fere probari video, quanquam non ex omni parte veram. Qui quod codicem Mediceum, Guelferbytanum, Robortellianum(hunc quidem addita dubitationis signiſicatione), Regium L. ex eodem fonte derivatos dicit p. 5., id quodammodo et verum est et falsum; verum, si illud iudicium ita interpretamur, ut antiquis temporibus ex uno codice varia apographa facta ex iisque dein- ceps nostros libros ductos esse statuamus; falsum, si hos ipsos ex uno eodemque libro nullo aliorum apographorum interiectu transscriptos existimamus. Nam, ut imagine quadam librorum naturam designem, omnes non pro filiis, sed pro nepotibus unius libri habendi videntur. Ex communi autem fonte omnem quae hodie fertur scripturae varietatem fluxisse,

ingens vitiorum gravissimarumque corruptelarum multitudo docet, quibus nihil auxilii ex

codicibus aut editionibus parari potest. Neque tamen quae intercedit inter libros similitudo tanta est, ut omnes ad unam familiam referre queas. Potius varietatis exempla perlustranti- bus ea nobis se offert discrepantia, ad quam explicandam diversarum familiarum cogitatione opus esse videatur.

Ac primum quidem Guelferbytanum codicem et Aldi editionem ad unam familiam pertinere, ex eo intelligitur, quod illius scriptura tam prope ad huius similitudinem accedere dicitur, ut quin ea ex G. expressa sit non dubitandum videatur. In qua re sequenda mihi est Ahrensii sententia p. 4., qui nova codicis G. collatione usus meliorem de ea re iudi- candi conditionem habebat. Ex ea collatione patere affirmat, multas A. lectiones a G. ut

antea videbatur diversas in ipso illo libro exstare.

ſam quum horum librorum maxima similitudo sit summaque convenientia, quaeritur, num reliqui(M. R. P.) ab iis adeo discrepent, ut diversam familiam efficere existimandi sint. Ad quam quaestionem antequam accedam, hoc primum monebo, quum in P. permagna in- veniatur lectionum ad nullum alium librum pertinentium multitudo, videri eum cum nullo in familiae societatem coniungi posse. Etenim qyuas ipse solus habet scripturas, eae multis locis tam longe a reliquorum consentiente fere auctoritate librorum recedunt, ut, quum

3