Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

scripturas deberi puto. Poteram nonnulla alia exempla addere, ubi abiecto» epheloystico metro consuluit. Sed pluribus etiam idem emendandi genus numeris nocuit, quum editor omnibus locis illam litteram expellere, etiam ubi necessaria esset, in animum induxisset.

lam ad aliud emendationum Turnebianarum genus accedo. Exstat enim magnus exemplorum numerus, ubi quum ne hodie quidem malae eius coniecturae e verborum contextu eiectae sint, poeta etiamnum vulneribus, quae editor iste ei inflixit, laborat. Quo- rum partem quidem Wellauerus sustulit revocatis meliorum librorum scripturis; sed tamen is quoque non perspecta huius editionis indole multos locos emendandos reliquit. Nam pa- riter atque priores editores veri quadam specie deceptus iusto cupidius id quod apud Tur- nebum erat arripuit cum maximo poetae detrimento. Quare quum ista editio nullam pror- sus auctoritatem habeat, semper ubi sola aliquid praebet, de ipsarum lectionum pretio quaerendum est. Quod si fecerimus, de multis versibus, ubi nunc lectio Turnebiana pro- bari solet, iure dubitabimus.

Ut igitur ex hac disputatione aliquid utilitatis in poetam redundet, eos locos, qui a Turnebo depravati aut inſeliciter tentati emendatione indigent, tractabo et, si fieri potest, quid poeta scripserit ostendam. Ex qua disputatione simul apparebit, cuius generis plerae- que sint editores illius emendationes. V. 16. z 1G☚ 0 τ 6»o v, quod nunc ex T. coniectura vulgatur, quum antiquiores libri fere omnes 0¹⁶ντποσοαν habeant, haud male quidem in- ventum est et confirmatur vocabulo 0²σιπσσοeυτοο v. 568. Sed tamen quum o et æ litterae in Aeschyli libris saepe confusae inter se sint, videndum est an poeta oνασαιταοeρμον scripserit.

V. 19. T⁰ννα νον. M. z νι 05y. reliqui libri zlν oOby. Quum sententiarum nexus non restrictivam, sed consecutivam particulam requirat, Turnebianae emendationi longe praestare videtur Burgessiana z οα O, in qua etiam&ν particula percommode ad rectam enuntia- tionis formam addita est.

V. 75. Gruyodyzeg, pro quo quum a Wellauero ex reliquis libris œruyovreg afferri vidissem, Aeschylum œréyovreg(arcentes) posuisse coniiciebam. Quod quidem vocabulum etiam Sept. c. Theb. v. 1000, ubi nonnulli libri pro lονσαόωων στνινν habent, restituendum est, quum l' illud nihil sit nisi explicatio verbi σπααιmωz Cf. Schol. ad Suppl. 128. d²α σ‚φοωeνσσνQν½ τeιν˙‿ἀ‿μσαασν εαον. Sed quum ruyovreg istud vitium typographicum editionis Butlerianae esse intellexissem, Wellaueri negligentia propagatum,(antiqui enim libri gruyovreg exhibent, certe M. R. A.), illam emendationem prorsus inutilem esse sensi;z nam antiqua lectio, a T. perperam mutata, vel propterea praeferenda videtur, quod aoristi par- ticipium òGreg praecedit nec ulla temporis mutandi ratio apparet. Similiter v. 523. 7,9 2 ru σααςα legitur. In secundi autem aoristi forma nemo, puto, offendet, quum Homerus Od. X, 113. et II. XVII. 694. oxvye dixerit.

V. 183. zενυμέμνοο omni fide ab libris caret, qui zεεεαᷣeνοo praebent, in quo aliud quid latet. Verba, quae Sept. v. 79. leguntur, ᷣνεμνααι στνοασιος OrOατππσέςον dενπαιαν