— 2—
iecturis autem eas quas infra versuum numeris signiſicabo lectiones niti ex eo intelligitur, quod semper mutandi caussae afferri possunt; quae quum minime in occulto iaceant, ne libelli ambitum sine fructu augeam, silentio praetermittendae videntur. Maxime autem ex ipsa lectionum indole origo satis aperte perspicitur. Antiqui enim libri saepe aliquid prae- bent, quod aut omni sensu careat aut metrum pessumdet aut ne graeci quidem vocabuli speciem habeat. Turnebianae autem lectiones saepissime ita comparatae sunt, ut, quamvis primo adspectu illis scripturis praestare videantur, tamen re accuratius considerata falsissimae inveniantur et a genuino scribendi genere, quod nonnunquam leni admissa mutatione ex antiquiorum librorum corruptelis restitui potest, longius etiam absint. Eiusmodi exempla invenies v. 83. 104. 136. 139. 153. 160. 195. 196. 263. 317. 354. 381. 423. 430. 481. ö.505. 542. 548. 599. 679. 774. 790. 827. 830. 884. 885. 886. 888. 897. 952. 965. 1027. 1038. 1054.
Neque exigua est eorum locorum copia, in quibus Turnebus falsa quadam ratione ductus a vera Aldinae reliquorumque librorumque scriptura discessit, multoque peiora scri- bendi genera invexit; id quod his versibus factum videtur v. 85. 109. 132. 186. 201. 202. 333. 371. 390. 554. 592. 680. 710.(vĩv) 719. 844. 788. 825. 835. 845. 869. 901. 916. 968. 990.
Habes insignem versuum multitudinem, ubi T. manifestas coniecturas exhibet. Quae lectiones si ex codice aliquo essent desumptae, in eum idem quod de T. dixi caderet et habere eum aperta correctoris vestigia censendus esset. At dicat quispiam esse aliquot exempla, ubi scripturas praebeat aut verissimas aut certe tales, ut nulla mutandi ratio appareat, ideoque ſieri posse, ut Turnebus etiam codicis alicuius auxilio fuerit adiutus. Cuiusmodi opinioni ut occurratur, iam eos locos indicabo, ubi T. scriptura mala est et, quum ab anti- quiorum auctoritate librorum recedat, tamen nulla facile mutationis caussa perspicitur. Quorum quidem numerus exemplorum adeo est exiguus, ut contra illorum multitudinem nihil valeat, praesertim quum pleraque admodum levia sint errorique tribuenda videantur: v. 3. 99. 126. 357. 375. 853. 899. 943.
Nec maiorem vim ad T. fidem defendendam ea exempla habent, ubi haec editio prima id quod verum videtur exhibet. Quominus enim huic rei multum tribuamus, impedimur eo, quod omnes eius generis varietates ita sunt comparatae, ut emendatio admodum ſfacilis fuerit. Quare his ipsis uti licet ad id quod de T. diximus comprobandum. Etenim mirum profecto esset, si Turnebus plerosque fabulae versus corruptos tentans nunquam verum invenisset, ne ibi quidem, ubi qyuisque vel mediocriter draeno doctus genuinam ee nnn eruere poterat. Cuius generis haec exempla habeto: v. 2. 4. 129.(d'yeluxzron). 223. 251. 252. 262. 267. 297. 324. 362. 395.(z* om.). 412. 442. 454. 490. 496. 505. 550. 605. 617. 673 674. 692. 698. 701. 713. 728. 751. 781. 806. 831. 919. 922. 937.(49 ½00).
His igitur versibus Turnebi operam Aeschylo salutarem fuisse eiusque ingenio veras


