Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

C a p 21 VTI.

De Turnebi et Victorii editionum auctoritate.

Veterum Aeschyli editionum, Aldinae, Robortellianae, Turnebianae et Victorianae, quod Wellauerus Praef. p. VI. summam auctoritatem et praestantiam esse dicit, id vix dici potest quantopere a veritate abhorreat quantumque Aeschylo nocuerit. Atque de Aldi quidem et Robortelli editionibus postea disputabitur; Turnebus autem, quem Victorius ple- rumque ita sequitur, ut eius caussa ab illius iudicatione seiungi nequeat, quanta temeritate et audacia in poetae verba grassatus sit, hoc capite demonstrare conabor. Is enim quum tres tantum fabulas, ut ipse fatetur in praefatione graeca, codicis alicuius adiumento usus ederet,(quas fabulas Prometheum, Septem et Persas fuisse facile intelligitur,) ad reliqua- rum emendationem nihil auxilii habebat praeter depravatissimae Aldinae exemplar, in cuius vitiis tollendis saepe miro modo se torsit. Non negandum est, haud paucis locis sagacitate eius veram scripturam esse inventam atque restitutam; pluribus tamen corruptis poetae verbis graviora etiam vulnera inllixit posterioresque editores, qui eius editionem codicis usu niti putarent, saepe in fraudem induxit et veram emendandi viam obstruxit atque interclusit, id quod Wellauero saepe accidit. Cf. ad v. 354. 404. 675. 598. al.

Iam ut de huius editionis indole facilius iudicari possit, gravissimas scripturas nullo alio libro traditas in genera quaedam distribuam, et primum quidem ea signiſicabo, ex quibus maxime apparet, quantopere Turnebus ex Aldo pendeat. Ex Aldinae vitiis male correctis haec originem traxerunt, quae leguntur v. 15. 43. 47. 61. 66. 116. 156. 194. 212. 259. 261. 269. 314. 317. 382. 387. 428. 444. 450. 466. 598. 638. 648. 655. 659. 675. 694. 756. 759. 767. 772. 793. 807. 823. 832. 848. 856. 860. 872. 873. 917. 978. 1008. 1026. 1041. 1058.

Hlorum exemplorum indolem, in quorum enumeratione ea praetermisi, ubi Turnebus ipsa Aldinae menda in suum librum transtulit, si quis consideraverit et perpenderit, non amplius dubitabit, quid de illius editionis praestantia statuendum videatur. Etenim praeter Aldinam editorem nullo libro quum hanc fabulam ederet usum esse facile intelliget. Nam omnibus fere his locis Turnebum id egisse patet, ut ex lectionibus sive potius corruptelis Aldinis, quae saepe ne graeca quidem verba exhibent, aliquem certe sensum erueret ac saltem vocabula graeca in textu poneret. Idem cadit in multa alia exempla, ubi quanquam Aldinae vestigia minus maniſfesta sunt, coniecturas tamen a Turnebo in verborum conti- nuationem receptas esse patet, quibus aut metrum restitueret aut sententiam adiuvaret. Con-