Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

est posterior collatio, cuius beneſicio multae Medicei lectiones nobis innotuerunt, quanquam in ea nonnulla omissa sunt, quorum notitiam priori debemus. Ceterum licet illae collatio- nes nonnunquam inter se pugnent, tamen qui universam codicis Medicei indolem bene ex- ploraverit eiusque cum reliquis libris similitudinem et differentiam perspexerit, plerisque locis quid sit in co libro sine magno erroris periculo divinando assequi poterit. Cavendum est autem, ne collationi Weigelianae tantum tribuamus, ut, ubi Schuetzius coniecturam aliquam in textu posuit, in ea autem nihil adnotatum est, talem scripturam illo libro con- firmari putemus. Sic quod Schuetzius v. 93. œναντοσννον scripsit, id in M. esse minime est credibile. Idem cadit in v. III., ubi idem ⁴◻ανο edidit, quod in codice non esse ex v. 122.(Well. 128. Sch.) apparet, ad quem allata est Medicei scriptura. Neque v. 337. dαασσσα in M. legi videtur, neque v. 530. 6q.νπηι, quanquam vera est ea Porsonis emendatio ab omnibus praeter Wellauerum editoribus iure recepta b). Addo v. 423. 579. 650. 968. 972.(Well.), quibus locis M. fere cum A. et R. consentire puto. c)

Multo plura desiderantur ad plenam codicis Parisini et Guelferbytani cognitionem; de quibus fieri non potest quin nostra commentatio admodum manca futura sit. Hos necesse est denuo conferat diligentius, qui hanc fabulam posthac est editurus. Codicem Par., ubi nihil ex eo cognitum est, plerumque ad maiorem reliquorum librorum partem accedere iure nobis videmur statuere; Guelferbytanum autem plurimis locis cum A. congruere accepimus.

b) Flagitat ceam tum metrica tum grammatica ratio. Ac metro quidem subvenire studuit Wellauerus mutando stro- phico versu, quod prorsus improbabiliter institutum est. In Lexico autem Aeschylio eam viam iniit, quam etiam Hauptius ingressus est, ut non solum cd᷑mνιo, sed etiam Touμνσνο scriberet; sed ne hoe quidem fert gram- matica lex. Priore enim loco nominativus, altero vocativus requiritur; quod si probatione eget, simillimum ex Scpt. c. Th. locum adscribam, ubi v. 131. hacc leguntur:

KXalò σ duxεε eeναᷣ, Aνακοςα εmνοο(cf. v. 120. 121.) roar dal réroy dirds. Sic enim alterum versum scribendum esse docet scholiastae B. explicatio: 70⁰ iuεrεον grey.ρνμέατοω dανοσ J... 2 rijg. Nostrae autem fabulae versus hoc metro scriptus videtur: ·

c) Numeri versuum sunt editionis Wellauerianae.