Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

(M. littera a nobis signiſicatus,) codex Parisinus sive Regius L.(P.), codex Guelferbytanus (G.), editio Aldina(A.), Robortelliana(R.), Turnebiana(T.), Victoriana. Horum libro- rum magnopere dolendum est quod non omnium satis plena notitia nobis contigit. Editio- nes quidem illas ipse manu tractavi et, quum Wellauerum in lectionibus earum afferendis iusto negligentiorem fuisse sensissem, denuo qua par est diligentia contuli; qui quae p. VI. de Schuetzii fide queritur, ea fere in ipsum cadunt, ita ut, quod illas accuratissime se contulisse earumque varietates omnes diligentissime adnotasse proſitetur, profecto non sine vana iactatione et contra veritatem dictum esse appareat. Nam multa eaque memoratu dignissima prorsus praetermisit, nonnulla, quorum ne vestigium quidem inest in illis edi- tionibus, iis tribuit, plurima vitiose enotavit, saepissime in accentuum notatione deliquit. a) Quarum rerum caussa in eo posita est, quod Wellauerus saepe non ipsos illos lectionis fontes inspexit, sed permultas Butleri adnotationes cum ipsis aut editoris erroribus aut typothetarum sphalmatis transscripsit. Quae quum ita sint, ubi mea de iis libris disputatio scripturae varietati a Wellauero adnotatae repugnare videtur, ne quis me crroris arguat aut finxisse quaedam ad meam caussam tuendam existimet, sed potius ut, ne ipsis illa ad- notatio fraudem faciat, caveant, eos qui hanc commentationem legent, oro atque rogo.

Iniqnior est nostra in codicum indole exploranda atque iudicanda conditio. Nam DIe- dicei libri quanquam quas collationes habemus, alteram a Salvinio factam, qua Butlerus, Blomfieldius, Wellauerus aliique usi sunt, alteram a nescio quo ad Schuetzianum exem- plar a. 1808 editum institutam et editioni Weigelianae(Bibl. class. Lips. 1827) adiectam, quam nondum quisquam ad hanc fabulam emendandam adhibuit, tamen quum et saepe inter se discrepent et neutra ea qua par est cura ac diligentia confecta videatur, aliquot locis, quid in illo libro exstare credamus, dubii ambiguique hacremus. Quem qium bis collatum habeamus, eo iam commodo utimur, ut ex altera collatione de alterius ſide indicare liceat neutramque satisfacere iustis postulationibus intelligamus. Longe autem diligentius facta

a) Omnia cius negligentiae exempla afferre quum longum sit, unum tractabo, ex quo quantum illa levitas Aeschylo

nocuerit intelligi potest. Suppl. v. 998 1000. sic edidit: xαœ‿ οds Nενυμιννοœσυνονεπάνομιναisa αςν,

quod ex A. recepisse se dicit. Vulgata scriptura, in qua reliqui libri omnes consentiunt, hacc est: 02 TsOuwvsrs. Et od quidem est etiam in A., unde patet nihili esse Tεοινηαεα istud et merum vitium, cuius generis ingens multitudo illam editionem foedat. Ouid pocta scripserit, haud difficile est ad inveniendum, si et quid sententia postulet et quid metrum ferat consideramus. Hermanni duidem emendatio Teινπάαέ̈oντια tantum abest ut proba- Dilis videatur, ut graecae linguae consuetudini repugnare censenda sit, quoniam Gracci habitare semper vœiε⸗ dicunt, nunduam"iεαρσασα. Scripserat Aeschylus od Jeε‿ννιμινι μορασοσ νον τπεμνυeꝛατουαναασανν πάσαααõν. Ouνναers librarii cuiusdam errori debetur, cui tre quod antecedit fraudem fecit, ita ut hic quoque secundam personam desiderari existimaret. Mirabilis sane error, nec tamen incredibilis. Ceterumene ferri quidem Posset illa seriptura Wellaueriana, etiamsi melius esset ab librorum auctoritate munita. Nam nunduam Aeschylus has Anacreontici versus formas: 9- G et respondentes inter se fecit. Non obstat Sept. 705. ct 712., quum aut in versu antithetico 60 σ 0 mediam syllabam productam habeat aut værcic- s ante a corripiat, quod etiam in Ixraiou Suppl. 380. cadere videtur. Cf. Enger de Aesch. ant, resp. p. 11. 12.