Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De

emendatione fabulae Aeschyliae,

quae Supplices inscribitur.

In Aeschyli fabulas quamvis nostra aetate e virorum doctorum studiis multum utilitatis redundaverit, multique versus, qui olim corrupti obscuratique iacebant, iam correcti atque illustrati habeantur, tamen etiamnum tanta depravatorum locorum multitudo restat, ut, quiĩ artem criticam factitare velit, abunde materiae habeat, in qua coniectandi faciat periculum et ingenii acumen exerceat. In qua re quum ego quoque aliquamdiu opellam meam po- suissem multaque partim temere partim non prorsus inßſeliciter tentassem, ne omnis hic emendandi labor iusto fundamento careret aut ad iucundam ludendi levitatem rediret, ante omnia de librorum, quibus Aeschyli fabulas debemus, auctoritate et fide quaerendum esse intellexi, id quod a nemine satis accurate factum mirabar. Itaque me accingebam ad li- brorum illorum naturam et rationem explorandam; quam rem strenue aggressus ubi per aliquod tempus tractavi, non solum quae intercederet inter singulos libros cognationis ratio et quae cuique ſides habenda esset, perspicere, sed etiam vitiorum multorum et originem detegere et emendationem invenire mihi videbar. Horum studiorum specimen edendi occa- sionem nactus, ne nimia stribendi materia impediar atque obruar, in exemplis afferendis unius tantum fabulae, quae et corruptissima est et maxime a viris doctis neglecta, rationem habebo, Supplicum.

Sunt autem septem potissimum libri, tres codices et quattuor editiones, quibus edito- res in huius emendatione fabulae usi sunt; querum nomina haec habeto: codex Mediceus,

1*