Aufsatz 
De Agathone, poe͏̈ta tragico
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

Agatho pleno, ut ita dicam, aetatis flore gavisus sit. Parum enim, dicunt, probabile esse, virum id aetatis, qua tum Agatho fuerit, fato fungi. Hanc vero causam qyuis vel aliqua ex

parte nobis comprobaverit? At in Agathone nostro necquidquam valet; nam si, quanta ipsius fuerit vitae perturbatio et dissolutio, consideramus, si etiam illud, quod Plato in convivio dicit, Agathonem fortissimum fuisse potatorem, respicimus, quid tunc offensionis habet, eam praematura morte abreptum esse? Sed jam mitto haec. Aliam vero causam, cur de morte Agathonis nondum cogitari possit, hanc esse dicunt, quod Agatho in jndicio, quod Bacchus de Aeschylo et Euripide apud inferos instituat, non appareat. Gravior quidem haec est causa, nec tamen ea, ex qua certo statuere possis, Agathonem adhuc in vivis fuisse. Ari- stophanes enim in Ranis quo tetenderit, si ponderamus, apertum est, non hoc ipsius fuisse consilinum, ut de omnibus tragicis judicaret, sed ut Aeschylo, de cujus virtute poëtica Athe- nienses ejus aetatis in gratiam Euripidis immerito detrahebant, justam aestimationem resti- tueret. Non igitur mirum est, Agathonem omissum esse, idque eo minus, quum Sophoclis vix verbo fiat mentio. Quum ergo urgumenta, quibus probetur, Agathonem eo tempore, quum Aristophanis Ranae docerentur, adhue in vita fuisse, per se adeo infirma sint, ut commode etiam contrarium probent; jam hac de causa speramus, fore ut opprobrium teme-

ritatis evitemus, si priorem Scholiastae interpretationem amplexi Agathonem eo tempore jam decessisse statuerimus. Sed rem etiam vere ita se habere, ex

Aristophane I. I. dilucide pro- dire mihi quidem videtur. Videamus locum integrum. R

an. vers. 71 sq. Aristophanès Bac- chum haec loquentem inducit:

dso⁴εαα τπσ§d Ssον.

0t utrAg olaer el!v o! d- dovrec, zœxol. Deinde vers. 73 sq., quum Hercules quaesivisset, nonne Jophon superesset, Baccho haec tribuuntur:

ro?ro⁶ςᷣ rOlr aαd d6νον

Er' E-rI 10mπνον àA m μ ν, 1 l roër d⁶α

oiâgäg' 01O 000' aντ⁶ τι*ν εασ E781. Hoc si tenemus, Bacchum dicere, opus sibi esse bono poëta; tales enim non amplius esse; qui vero sint, pravos esse; si porro tenemus, Bacchum e posteriorum nunero solum Jophon- tem excepisse; tunc omnino duemque debet offendere, paulo post memorari Aguthonem, ita quidem, ut bonus poëta esse praedicetur.dyd9ον ds v05'oro; interrogat Hercules Vers. 83; respondet Bacchus:

d/odend 2 Anoizerc,

d,*ακνσ rrourrijo ud νο εν rog qi?,0⁴⁹. Dicet fortasse aliquis, me nimium tribuere voci&*ανοςω,ᷣ uippe quae, quum parodia sit ad Agathonis nomen, ironiam contineat et contrarinm potins, quam quod ei insit, significet Talia objicienti respondeam, absurdum mihi videri, in altera parte versus ironiam stutuere, 2