Aufsatz 
De Agathone, poe͏̈ta tragico
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

Aristophanis, cujus etiam in hac re summa auctoritas, verba attulisse sufficiet, reliqua vero, ubi reperiantur, innuisse. Apud Aristophanem Thesmophor. vers. 29 et 30 legitur:

rαν⁹σν ⁴νυωνσ aeius oiz updret 6 abao Sonda Ibidem vers. 94:Ayϑιννπα mπνασ‿αμα 1εν 19*Gον˙ο⁸drJop. In Ranis Aristophanis vers. 83 sq. Agatho inter tragicos numeratur. Num versus 1087 ex Nubibus ad Agathonem referendus sit, uti Berglerus et Brunkius voluerunt, dubitaverim, duum haec comoedia primum ante, quam Agatho tragoedias docere inciperet, ageretur et postea, quamquam aliquoties retractata, tamen iterum in scenan producta sit nunquam. Apud Aelianum Var. Hist. XIII. 4; Hesychinm voce lpaμνιέμαν ακοννσαρνα* Lucianum Rhet. Praecept. cap. 11 tantum tragici Agachonis mentio fit. Atque etiam Aristoteles non silentio praetereun- dus est, qui non aliter atque de tragoedia disserens Agathonis meminit. cf. de arte poeèt. cap. X. XVI. XIX. cf. etiam Plutarch. Sympos. III. 1. et Aelian. Var. Hist. XIV. 13. In hac testimoniormm copia, quibus Agathoni tragoedia vindicatur, mirum est, ne unum quidem inveniri, quod sit pro comica Agathonis arte, quum tamen, si utramque ille artem con- junxisset, haec res veteribus certe digna visa fuisset, quae quasi magnum aliquod summis laudibus ornata memoriae daretur. Sed jam nimis multa, ut demonstrem, non posse de

Agathonis arte comica cogitari, dixi, quam ut verbum ullum addam. Quare pergam ad alteram scriptionis partem, duae est

De vita ATathonls.

Vita Agathonis densa caligine involuta est; nihil de parentibus, nihil de prima ejus aetate, nihil de reliqua rerum conditione Agathonis novimus; ne de patria quidem ejus satis constat. Tametsi vero nullum pro patria Agathonis exstat veteris scriptoris testimo- nimm, tamen Atheniensem eum fnisse tum id ipsum, quod veteres scriptores patriam ejus silentio transeunt, quasi haec res per se clara sit, tum arcta, quae adalescentulo Agathoni cum Pausania intercedebat, necessitudo(de qua vide Platonis Protagor. pag. 315. D. Aelian. Var. Mist II. 21) quam aliter vix explicare possis, tum dinturna Agathonis in hac urbe Commoratio evincat, quam inde ab Ol. 87. 2., quo anno habitus esse ſingitur Platonis Pro- Cagras, prosequi possumus usque ad Ol. 92. 1., quo anno Aristophanis fabula Thesmopho- rlazusae acta est. Post id tempus, sive quod petulantiam Aristophanis, qui ipsius mores spectatoribus ridendos ohjiciebat, amplius ferre non poterat, sive quod ab Archelao, liberali illo litterarum artiumque bonarum fautore, invitatus erat, urbe patria relicta cum amatore sno Pausania in Macedoniam demigravisse videtur. Cujus demigrationis significatio est etiam apud Platonem in Convivio pag. 172. C. Agathonem autem atque ctiam Euripidem, quem grandaevum propter crebras comicorum in ipsum invectiones patriam reliquisse comperimus, ante actas Aristophanis Thesmophoriazusas Athenis non demigravisse, facile quivis concedet,