Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

consumtis, consilio mira cum dexteritate ingenii explicito, tamen non as- sequitur, id simplex dei vox efſicit. Eximia igitur cum arte Sophocles in- finitum inter humanas vires et divinas discrimen ita ob oculos posuit, ut, quum per totam fabulam conatus dolosi Ulixi persuadentisque Neoptole- mi fiant, obstanteque Philoctetae pertinacitate concidant, eadem pertinaci- tas inclinetur, simulac deus eum adhortatur, ut Trojam proficiscatur, et Philoctetes nequaquam renitens vel obloquens obtemperet. ³&ςρꝓνα‧ in- quit, N0vJ v Eοl πέααιμνννασς

Toννς τε ανάď*,

0ννα dνπαιναοσroες Gονςα mανννιοιε. Dixit, et terrae miseriarum suarum testi valedicit. Hoo modo igitur ma- gnus Philoctetes ob peccatum magnum gravissimis miseriis obstrictus non aliter quidem terribili morbo levabitur divinaque quadam gloria ornabitur, quam laborem morte graviorem subiens, non vero victus malis dolis, qui honesto adolescenti callidissime commissi virtuti ejus misere cedunt.