Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

illi subjungitur eo, quod Neoptolemus totus humanus est, neque quicquam in eo est, quod humanitatem excedat, contra in Philocteta insunt quaedam majora quam pro mortali. Quamobrem hunc admiramur, illum amore am- plectimur. Habemus igitur unam tantum personam primariam; et quum tres tragoediae nostrae viri ita inter se connexi sint, ut non intercedat nisi quod ad Philoctetam referatur, quod ad personas attinet, nihil hac in fa- bula inest, quod impediat, quominus actio una sit. Sed quamvis omnia ad unam personam pertineant, eo actio non una est et absoluta. Arisio- teles ait: u5⁹ο d ςᷣνꝛ lsς, orx, dσmπαο eει okονν, dr εot Sua, .ι e ειιασ τπυ 0VLↄιↄQ u&μœνεε,& Lvioν εέάν εαν εmν 00r d z a 19 ½,ει½ 8»sᷣ Aat 81G1v, E dv 4⁴l‿ oUd4αæ Qνννεαπηνοα. Restat igitur, ut demon- stremus, omnia zανν εον composita esse. Cuae disputatio post ea quae jam exposuimus, paucis verbis absolvi potest.

Personarum enim mores ita descripti sunt, ut aliena ab eo consi- lio fabulae, ut Philoctetes ex deorum suum cuique impertientiim volun- tate Trojam proficiscatur, non accersantur. Nam illa quae Philoctetes et Neoptolemus de exercitu ante Trojam versante inter se colloquuntur, mo- res, ut supra diximus, Philoctetae detegentia, simul id efticiunt, ut Philo- ctetes postea etiam magis ab odiosa Trojam profectione abhorreat, quum omnes et amicos cosque bonos viros mortuos, inimicissimos contra et eos quidem malos superstites esse discat. Quibus iisdem quum magnanimi viri laudentur, haec non possunt, quin moveant Neoptolemi animum eum- que adparent ad illum agendi modum, quo uno, humanis viribus fretus, potiri poterat Philocteta, abjiciendum Ulixique insidias perdendas. Inde ab initio igitur res ita institutas videmus, ut humanis homines studiis cum deorum fatis concurrant, simulque spectatores oporteat evèntum praesa- gire. Neoptolemus quum ita moratus sit, ut inde ab initio speremus, fore ut Philoctetam non circumveniat, quum persuasum habeamus, Philoctetam consilio Ulixi cognito, sponte Trojam non profecturum esse, Neoptolemum quoque ita descripsit poeta, ut finem tragoediae respiceret. Quae igitur supra percensuimus, ut hunc honestum monstraremus, eadem ad finem tra- goediae composita esse patet. Ad quem ſinem maximi momenti est illa falsi mercatoris fraus, quippe qua haec alias ob rationes repressa honestas excitetur efficiatque ut insidiae Ulixi ad irritum cadant.

Ulixi calliditatem omni honestate nudatam cum viderimus, hac ipse re cognoscimus, poetam a tragoediae ſine proficiscentem eum deseri- psisse. Nam tantum abest, ut callidissime ab Ulixi structae insidiae ea- rumque explicatio finis tragoediae sint, ut id ipsum quod nihil ille iis conse- quitur documento sit, poetam aliud consilium habuisse. Quod humana calliditate instructus Ulixes, circumspiciens praevidensque, omnibus dolis