Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

S0Gιν⁷⁴‿ ἀ˖ ιαιν οννφε mοαςσσσων de; liberaliter loquutus 1 d⁴ισταα⁵ν τονν σν ντυαρραᷣ νον ubi re monstravit, se fortem esse neque ab Argivorum exercitu metuere, decretum sibi esse dicit, ut eum domum reducat. Videmus igitur Neopto- lemum se temperantem, pium, justum fortemque praestitisse.

Ulixi calliditatem pluribus exponere supervacuum est, quum ne- minem fugiat. Mera vero Ulixem calliditate instruere voluisse poetam partim vidimus partim addam quaedam. Si nunquam generosum animum exhibet Ulixes, patet, poetam noluisse eum hac quidem in fabula gene- rosum. Atqui nusquam generosum videmus Ulixem. Ergo poetae sententia est, talia qualia faciat hic Ulixes, a generoso animo discrepare. Ut sen- simus recte Neoptolemum ſecisse ut invitum Philoctetam Trojam abducere nollet, ita non decere persuasum habebimus fraudibus Philoctetam obstri- otum abducere, sed animi duri, etsi perquam callidi esse. Quamobrem probrosus nobis videtur Ulixes in illa scena, qua misericordia destitutus, Neoptolemo, ne arcum redderet, vetito, per vim tractat Philoctetam, ne- que nobis probatur verbis(v. 1036. sqq.):

F6 1+ꝙd 16†εκιν½ ꝙνσνιμιι πιοςσν ĩ⁴ 1˙5⁵ nn, 8t ο mπαρμε⁴ετμιι ν˙νιν ν ννοσ ακρ̈ασ 1ο. 05ο οοιτπ ϑε, 10ο˙ιτ⁶ε ε2ε S⁶⁵. Td⁴mποννιαρeαον αemd αάeν³deι⁴‿ν οοσς, 022&ν 1⁴.μοςσmMο μηάλQ Qↄosder edαεε. Alia quoque insunt, quae abessent, si prudentem fingere voluisset Ulixem poeta, non callidum. Prudentem non decent haec verba(v. 83.) Dy d'g dνσα⁴ες νιμιαεέοαας ασμεοοο οαν d6ςαᷣ ιεσαεαυντεν

decent callidum; conferantur v. 108 11. Nullis disputationibus effi- cietur, ut Ulixes Neoptolemum revertentem arcumque redditurum inanibus minis insequutus, deinde effugiens nos non taedio afficiat, etsi conceden- tes, non ipsa ignavia ita eum agere. Eodem taedio capimur, ubi Ulixem sagittis Philoctetae petitum aufugienten videmus, etsi concedentes, aliud facere non potuisse Ulixem calliditatem tuentem. Denique Ulixes calli- dissime, neque vero honeste agit. 1.. Quibus expositis, si consideramus quanto studio descriptus sit Neo- ptolemus, omniaque ita instituta esse ut honestas ejus explicetur, induci possimus ad opinanqum, illum si non primam personam fabulae, at juxta Philoctetam esse. Quod si esset, actio tragoediae non jam una esset. Sed non solum discrepant inter se, Philoctetes et Neoptolemus, sed etiam hiec