— 1—
generosa. Qua animi honestate facillime Neoptolemum, ubi convenerit Philoctetam, a capto consilio abalienari posse non ignorans Ulixes insi- dias ita struere cogitur, ut Neoptolemus ipse iis obstringatur. Qui ratio- nem atque consilium sequens obnixus primo mollitiae animi, cui chorus, procul gemitu audito, indulgere coepit, quum hunc moneat, Philoctetam divinitus laborare, ne prius ille quam in ſatis sit sagittas suas in Treja- nos mittat, ipse oculis videns quam perſide tractaverint Atridae Ulixesque laborantem virum, non quidem movetur, ut coeptas insidias, quibus ille inductus navem conscendat, extemplo dissolvat(quod adhue inconsiderate fecisset), non tamen sustinet verbis eum adhortari, ut secum proficiscatur, jussus verecundia, simplicis, a mendacio abhorrentis animi propria; quam- obrem nihil dicit, quam se nunc abire ut vela det. Jam vero quum Philoctetes res illi carissimas quasque atque sanctissimas obtestans animo ejus orationem admoveat eumque oret ut se in navem excipiat, ille sum- ma animi contentione laborat; videt enim, fore ut hac fraude retecta Phi- loctetes summo cruciatu afficiatur. Neque igitur ei respondere valet, sed tacet, maximo cum dolore sibi conscius, fore ut aut eum aerumnis duriter dare velle videatur, si instanti neget, ne foede ille errore levetur, aut do- lores augeat, si concedat. Sed quum chorus fortem ad id se esse decla- ret, ne ipse Philoctetae durus esse videtur, sic loquitur(v. 520. sqa.)
d. αἀoOd εειπννιι, σοο*σ⁴ ι έπεεέςεμοοωνQ
ESᷣ ꝓœαχνναιι—mαης τ ταέοιονινονενμτν.
d14,&? GO2, 18Hνέ έν d0Bn 1A,νι quae chorus ao Philoctetes ita intelligunt quasi illum domum qucere de- creverit; non aliter sequentia:
116 0 J6ο*⁷ ⁶⅜υσοιέι ε᷑„ε ridε
Jeς, dnοιν mπ⁷έe ˙νεα 5ουνοειμεμνα Q2εν a Neoptolemo ad Trojam, a Philocteta et choro ad Graeciam referuntur.
Jam igitur nihil obstat, quominus Philocteta potiatur. Sed Uli-
Xes Neoptolemi contentionem animi auguratus, quam eo evasuram esse, ut Neoptolemus non sustineret laborantem Philoctetam tam foede circumve- nire, veri non absimile erat, hanc ob causam illum novum dolum fingit, cujus minister falsus mercator est. Ulixes id agit ut Philocteta iter fla- gitante, vaticinio deorumque voluntate accuratius expositis, Neoptolemo nullum tempus honestatem suam sequendi relinquatur. Quod contra iit. Quo vehementioribus precibus Philoctetes urget Neoptolemum ut secum vela det, hoc modo fore ratus ut Atridas effugiat, eo magis aliis rationi- bus oppressa Neoptolemi honestas excitatur. Hinc illa verba, quibus dif- ferre vult iter fraudulentum.(vv. 635. sdq.) Item magnam vim ad mo-
vendum Neoptolemi animum habere debent verba, quibus Philoctétes il- 0*


