Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

eta exuendus erat animi magnitudine, qua alias ſabulis ornatur, cum ea fini tragoediae obfuisset. Non igitur consentire possum Bernhardio, qui animi magnitudinem Ulixi vindicare studet; quod aliter efficere non pot- est, quam ut Homero teste utatur. Sed ingenium moresque personarum non aliunde cognoscenda sunt, quam ex fabula ipsa; qua ratione partim nititur ille tragoediae locus, quo Philoctetes et Neoptolemus de rebus Troi- cis colloquuntur; ita enim clarescit, optime moratum esse Philoctetam. Neoptolemus virtutem suis viribus ornatam exhibens et ipse usn docetur, eam non suppetere ad generis humani fata gubernanda, sed vin- dicat virtutis multis difficultatibus implicatae laudem decoremque. Philoctetam neque ab aliis mortalibus neque a se ipso devinci

necesse est; sed a deo ipso ille animi habitus, quo fatorum decursus ob- struitur et ille in patriam reditum exprimere vult, infringi, reditus prohi- beri debet. Quod hoc modo fit, non quo haec voluntatis permutatio luce careat, ut Thudichum opinatur, et Philoctetes perperam statuisse videri possit, Atridae recte fecisse; sed quum veterum sententia dii ab altera parte stent, ab altera parte mortales, alteri ab alteris discreti, neque in- terno quodam vinculo conjuncti, ita ut dii non alio modo, quam quo vel potentior mortalium civitas inferiorem temperat, humanis rebus se immi- sceant, nostra fabula illud ita fieri consentaneum est, ut deus compareat voluntatemque Jovis renunciet. Cui Philoctetes obediens seseque fato sub- jiciens Trojam proficiscitur, doctus quidem ille se morbo liberatum iri, quo tamen eum obstrictum teneri quam Atridis prodesse maluisse vidimus; verum proficiscitur odio adhuc vigente, quasi postremum et gravissimum laborem exantlaturus, quo perfunctum summis laudibus se ornatum iri ab Hercule amico certior factus est. Cur enim Hercules suorum laborum mentionem fecisset:

*αν mπιαεα mυεμν σꝛĩꝗνα εððς εέε εm,

50 nOv¹Gασς*τα ϑεεμεενιν ενονς,

&A*νένυιμιον(ςε‿τmπↄ᷑łά W⁰ohon, s 2⁴οειςσςσν οον

g*

nisi hoc officium odiosis Atridis praestandum habuisset laborem?

Neque igitur accurate loquitur Thudichum, hanc fabulam eum exitum habere ut humana ratio rebus ipsis manifestata congruat cum deo- rum numine; nam sic tragoedia non esset fabula; sed contra exstinctis humanis consiliis studiisque obtemperatur deo, ut Philoctetes ipse dicit CV. 1450. sqd.):

7,α Auiuννον νέ⁴ον ιtαlον x ν εμτο ε̈ανινοων dναάεᷣνmπντ ?9 uA‿¶ ocio zoulgen,