Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

39

terum, quibus nihil fit nisi hoc. Non aliud igitur necesse est accidere quam ut humana magnitudo corruat, neque aliter numen divinum in re- bus humanis sese manifestare potest, quam humanis sublatis. Ut Oedipi, quippe in quo propter generis auctorum flagitia, prope insonti ipso teter- rima scelera eorumque poenae insint, ut hujus, inquam, morte numen di- vinum praeclarissime manifestatur, ita Philocteta, qui et ob peccatum in deos admissum et dati caussa terribili ulcere laboret, ipso quidem servato, sed eversa illa Atridarum odii pertinacitate, qua hominum voluntati ob- sistens fato obsistit, numen divinnm apparet. Ut autem hominem, cujus interitu numen divinum manifestetur, eximium esse oportet, ita necesse est et hunc animi habitum excelsi aliquid habere, ne ita evertatur, ut eversio propria tragoediae vi careat. Philoctetae in Atridas odium, quod nititur et humana ratione defenditur eo, quod Atridae non minorem per- lidiam quam crudelitatem in virum a diis terribili morbo obstrictum adhi- buerunt, aerumnis, quibus vexatus per decem annos in deserto littore vi- tae umbram ducit, tam mirabiliter augetur, ut, quum tandem ei se expe- diendi ex his malis potestas fiat, dummodo Atridis profuturus Trojam proficisci sustineat, tamen exhortantes repudiet, atque adeo instrumento privatus, quo vitam sustentat, miserrimae se morti objicere quam invidio- sorum hominum contumeliae se offerre malit. Et tamen contra fatum ni- hil fieri potest. Neque vero numen se exhiberet divinum, si humano con- silio effici poterat, ut tanta res pessumdaretur et fato obtemperaretur; deus solus moderatur fata. Valde igitur errat Gruppius(Ariadne) Jovis mi- nistrum appellans Ulixem, cujus consilia ad irritum cadant. Cujus conscius, ille tam speciosis quam falsis sententiis utitur, ut et se et alios ſallat. So schliesst denn alles, inquit, höckst befriedigend, Odysseus selbst ist ge- rechi fertigt; er ist bei dieser Schlussscene nicht mehr zugegen, aber das nur um so besser, desto mehr wird die Situation von dem Zuschauer gef'ühlt, ddas Bild scheint sich gleichsum über den Rahmen khinaus fortrzusetlzen, bei an Poesie geiwonnen, an Worten gespart ist. Nämlich zu jener Geitult, mit deren ſestester Androhung Odyxsseus forlging, Lommt es jetet nicht, Philoctetes hat seinen Sinn geändert und kein Ziocifel Lann sein, dass nun- mehr auch sein Hass gegen Odysseus und die Atriden besänftigt sein muss, da er ja durch den Gott von secinem eigenen Besten überszengt uird. Uli- xes mortalium, quamvis fato convenientium libidinum minister est. Ne- que persuadentis Neoptolemi vis est, ut hic animi habitus labefactetur, quod si fieret, tragoediam non haberemus; illa animi pertinacitas ejusmo- di esse debet quam mortales superare non possint.

Aliud igitur fieri non potest quam ut Ulixes cognoscat, landem humani consilii nullam esse; et ut ille hujus vanitatis instar esset, a po-

2